Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §129-136
―― 121 ――


     scriptio fit, ueluti si id quod tu ex emptionis causa aut con-[1]
     ductionis aut societatis mihi debeas, id expensum tibi tulero.
     §130 A persona in personam transscriptio fit, ueluti si id quod mihi[2]
     Titius debet, tibi id ex||pensum tulero, id est si Titius te[3]       pg.163
     delegauerit mihi. §131 Alia causa est eorum nominum quae arca-
     ria uocantur: his enim rei, non litterarum obligatio con-[4]
     sistit, quippe non aliter ualent, quam si numerata sit pecu-[5]
     nia; numeratio autem pecuniae re facit obligationem: qua[6]
     de causa recte dicemus arcaria nomina nullam facere obliga-
     tionem, sed obligationis factae testimonium praebere. §132 unde
     (non) proprie dicitur arcariis nominibus etiam peregrinos[7]
     obligari, quia non ipso nomine, sed numeratione pecuniae[8]
     obligantur; quod genus obligationis iuris gentium est. §133 trans-[9]
     scripticiis uero nominibus an obligentur peregrini, merito[10]
     quaeritur, quia quodammodo iuris ciuilis est talis obligatio:[11]
     quod Neruae placuit: Sabino autem et Cassio uisum est, si
     a re in personam fiat nomen transscripticium, etiam peregri-
     nos obligari; si uero a persona in personam, non obligari.
     §134 Praeterea litterarum obligatio fieri uidetur chirographis et
     syngraphis, id est si quis debere se aut daturum se scribat,[12]
     ita scilicet si eo nomine stipulatio non fiat: quod genus obli-[13]
     gationis proprium peregrinorum est.
§135[§ 1]      Consensu fiunt obligationes in emptionibus uenditio-[14]
     nibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.
     §136[§ 2] Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationes con-[15]

     trahi, quia neque uerborum || neque scripturae ulla pro-[16]       pg.164


  1. §135. = Dig. 44, 7, 2 pr.; Inst. 3, 22 pr.
  2. §136. usque ad pag. 122, 3 internuntium = Dig. 44, 7, 2, 1 et 2; § 136 usque ad 26 quia neque et inde ab 122, 1 sed usque ad 3 internuntium = Inst. 3, 22, 1 et 2.

  1. tu] m̄ (i. e. pro mihi?, conf. Ca pag. 277) Cn || emptionis ex emptiones correctum Ci || causa aut] c̄ā· Cn, conf. Ca pag. 259
  2. personam] personum Cn, conf. Ca pag. 279 inf. et pag. 282 uers. 3
  3. tibi id C, tibi mauult Krueger || te] tese C
  4. rei] rebus Cn
  5. quippe Cn, conf. Ca pag. 312 || ualet C
  6. re] rein C || qua] quam Cn, conf. Ca pag. 289 inf.
  7. non addidit Huschke || dicit C
  8. ipse nome C, conf. Ca pag. 282 || nomenratione C || pecuniae] ꝑēcae Ca, conf. Ca pag. 287
  9. 13-14 tresscripticiis C, conf. Ca pag. 308
  10. obiligentur Cn
  11. quaerit Cn
  12. se scribat] sesscribat C
  13. scilicet si Goeschen, scilicet ut si Cn
  14. emptionibus Dig. Inst., emptionibus et C
  15. istis Dig. Inst., stis C || consensu Dig. Inst., concensu C || dicimus obligationes Cn, dicimus obligationem Dig., dicitur obligatio Inst.
  16. quia Dig. Inst., quo Cn, conf. Ca pag. 293.