Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


III §141-145
―― 123 ――


     nis uenditionisque uetustissimam esse; argumentoque utun-[1]
     tur Graeco poeta Homero qui aliqua parte sic ait:
        (ἔνθεν ἄρ' οἰνίζοντο καρηκομόωντες Ἀχαιοί,[2]
        ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ᾽ αἴθωνι σιδήρῳ,
        ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ᾽ αὐτῇσι βόεσσιν,
        ἄλλοι δ᾽ ἀνδραπόδεσσι.)
     diuersae scholae auctores dissentiunt aliudque esse existi-[3]
     mant permutationem rerum, aliud emptionem et uenditio-[4]
     nem; alioquin non posse rem expediri permutatis rebus, quae[5]
     uideatur res uenisse, et quae pretii nomine data esse, sed[6]
     rursus utramque rem uideri et uenisse et utramque pretii[7]
     nomine datam esse absurdum uideri. sed ait Caelius Sa-
     binus, si rem tibi uenalem habenti, ueluti fundum, [acce-[8]
     perim et] pretii nomine hominem forte dederim, fundum
     quidem uideri uenisse, hominem autem pretii nomine da-
     tum esse, ut fundus acciperetur.[9]
§142      Locatio autem et conductio similibus regulis constitui-[10]
     tur: nisi enim merces certa statuta sit, non uidetur locatio
     et conductio contrahi. §143[§ 1] unde si alieno arbitrio merces per-
     missa sit, uelut quanti Titius aestimauerit, || quaeritur an[11]       pg.166
     locatio et conductio contrahatur: qua de causa si fulloni po-[12]
     lienda curandaue, sarcinatori sarcienda uestimenta dederim,[13]
     nulla statim mercede constituta, postea tantum daturus quanti[14]
     inter nos conuenerit, quaeritur an locatio et conductio con-
     trahatur; §144[§ 2] item si rem tibi utendam dederim et inuicem aliam[15]
     rem utendam acceperim, quaeritur an locatio et conductio

     contrahatur. §145[§ 3] Adeo autem emptio et uenditio et locatio et[16]


  1. §143. inde ab 21 qua usque ad 24 conuenerit = Inst. 3, 24, 1
  2. §144. conf. Inst. 3, 24, 2
  3. §145. usque ad 124, 3 conductio = Inst. 3, 24, 3.; §145 inde ab 4 praediis usque ad 6 auferatur conf. Inst. 3, 24, 3

  1. (initio) emptionis Inst., emptionisque Cn
  2. 3-6 pro ( ), quod ex Inst. suppletum est, et reliqua exhibet Cn
  3. dissentiunt C, ad contra sentiunt ducunt Inst.
  4. emptionem] conf. Ca pag. 265 uers. 7
  5. alioquin non posse suppletum ex Inst., conf. tamen Ca; in Cn fortasse alioquoinnposside uel simile aliquid extitit
  6. data Inst., datae? C || 10-11 sed rursus utramque rem Cn, nam utramque Inst.
  7. utramque pretii Cn, pretii Inst.
  8. 13-14 acceperim et deleuit Mommsen
  9. fundum C
  10. constituuntur C
  11. quanti] qua C
  12. qua de C Inst., ex eadem mauult Huschke || fulloni Inst., fulloin C
  13. sarcinatori C, aut sarcinatori Inst. || dederimus Cn, conf. Ca pag. 278
  14. postea Cn, sed postea Inst. || quanti C, quantum Inst.
  15. item Polenaar, uel Cn (conf. Ca pag. 309 uers. 16 et pag. 273 uers. 21)
  16. emptio et uenditio et locatio et conductio familiaritatem aliquam inter se habere uidentur Cn, familiaritatem a. i. s. h. uidentur emptio et uenditio item locatio et conductio Inst. (conf. Gaius libro secundo rerum cottidianarum Dig. 19, 2, 2, 1).