Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/154

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §136-141
―― 122 ――


     prietas desideratur, sed sufficit eos qui negotium gerunt,[1]
     consensisse unde inter absentes quoque talia negotia con-[2]
     trahuntur, ueluti per epistulam aut per internuntium, cum[3]
     alioquin uerborum obligatio inter absentes fieri non possit.
     §137[§ 1] Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo quod alte-[4]
     rum alteri ex bono et aequo praestare oportet, cum alioquin
     in uerborum obligationibus alius stipuletur, alius promittat,
     et in nominibus alius expensum ferendo obliget, alius obli-[5]
     getur. §[138] [sed absenti expensum ferri potest, etsi uerborum[6]
     obligatio cum absente contrahi non possit.]
             [de emptione et venditione.][7]
§139[§ 2]      Emptio et uenditio contrahitur, cum de pretio conuenerit,[8]
     quamuis nondum pretium numeratum sit, ac ne arra qui-
     dem data fuerit: nam quod arrae nomine datur, argumen-
     tum est emptionis et uenditionis contractae. §140[§ 3] Pretium autem
     certum esse debet: nam alioquin si ita inter nos conuenerit,[9]
     ut quanti Titius rem aestimauerit, tanti sit empta, Labeo
     negauit ullam uim hoc negotium habere; cuius opinionem
     Cassius probat: Ofilius et eam emptionem et uenditionem;[10]
     cuius opinionem Proculus secutus est. §141[§ 4] Item pretium in nu-
     merata pecunia con||sistere debet: nam in ceteris rebus an[11]       pg.165
     pretium esse possit, ueluti homo aut toga aut fundus alterius[12]
     rei (pretium esse possit), ualde quaeritur: nostri praecepto-[13]
     res putant etiam in alia re posse consistere pretium; unde[14]
     illud est quod uulgo putant per permutationem rerum empti-[15]

     onem et uenditionem contrahi, eamque speciem emptio-


  1. §137. usque ad 6 oportet = Dig. 44, 7, 2, 3; §137 usque ad 7 promittant = Inst. 3, 22, 3
  2. §139. = Inst. 3, 23 pr.
  3. §140. usque ad 17 empta = Inst. 3, 23, 1
  4. §141. usque ad 123, 12 esse fere = Inst. 3, 23, 2. §141 aliqua parte] Iliad. 7, 472 — 475

  1. desideratur Dig., desiderat C || negotium C Inst., negotia Dig.
  2. consensisse C, consentire Dig. Inst.
  3. aut per internuntium Cn, uel per nuntium Dig., aut per nuntium Inst.
  4. de eo C Dig., in id Inst. || uerba inde ab 7 alius stipuletur usque ad 8 nominibus in C per errorem bis scripta sunt
  5. obliget] obligetur C, conf. Ca pag. 306
  6. 9-10 § 138 ut glossema expulit Krueger (conf. § 136 in fine)
  7. 12 suppletum ex Inst.
  8. cum C, simulatque Inst.
  9. nam Cn, om. Inst.
  10. post uenditionem intercidit fortasse esse existimauit uel simile aliquid
  11. nam Inst., in C, conf. Ca pag. 280
  12. homo Inst., hoc modo C || toga aut fundus C, fundus aut toga Inst.
  13. ( ) additum ex Inst.
  14. putant etiam in alia re posse consistere pretium Cn, etiam in alia re putant posse pretium consistere Inst. (codices meliores)
  15. putant C, ad dicitur lectionem ducunt Inst.