dendorum. §149[§ 1] Magna autem quaestio fuit, an ita coiri possit
societas, ut quis maiorem partem lucretur, minorem damni
praestet: quod Q. Mucius (contra naturam societatis esse exi-[1]
stimauit; sed Ser. Sulpicius, cuius) etiam praeualuit senten-[2]
tia, adeo ita coiri posse societatem existimauit, ut dixerit illo[3]
quoque modo coiri posse, ut quis nihil omnino damni prae-[4]
stet, sed lucri partem capiat, si modo opera eius tam pre-
tiosa uideatur, ut aequum sit eum cum hac pactione in so-
cietatem admitti: nam et ita posse coiri societatem constat,[5]
ut unus pecuniam conferat, alter non conferat, || et tamen[6] pg.168
lucrum inter eos commune sit; saepe enim opera alicuius[7]
pro pecunia ualet. §150[§ 2] Et illud certum est, si de partibus lucri
et damni nihil inter eos conuenerit, [tamen] aequis ex parti-[8]
bus commodum et incommodum inter eos commune esse;[9]
sed si in altero partes expressae fuerint, uelut in lucro, in[10]
altero uero omissae, in eo quoque quod omissum est similes[11]
partes erunt. §151[§ 3] Manet autem societas eo usque, donec in eodem
consensu perseuerant; at cum aliquis renuntiauerit societati,[12]
societas soluitur: sed plane si quis in hoc renuntiauerit[13]
societati, ut obueniens aliquod lucrum solus habeat, ueluti
si mihi totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset
relictus, in hoc renuntiauerit societati, ut hereditatem solus
lucri faciat, cogetur hoc lucrum communicare; si quid uero[14]
aliud lucri fecerit quod non captauerit, ad ipsum solum per-[15]
tinet: mihi uero quidquid omnino post renuntiatam societa-[16]
tem adquiritur, soli conceditur. §152[§ 4] Soluitur adhuc societas
etiam morte socii, quia qui societatem contrahit, certam
personam sibi eligit. §153[§ 5] Dicitur etiam capitis deminutione solui
- ↑ §149. conf. (ex parte fere =) Inst. 3, 25, 2
- ↑ §150. conf. Inst. 3, 25, 1 et 3
- ↑ §151. = Inst 3, 25, 4
- ↑ §152. = Inst. 3, 25, 5.
- ↑ §153. inde ab 2 si = Inst. 3, 25, 8
- ↑ 3-4 ( ) fere ad Inst. (duce Goescheno) suppletum; pro existimauit possis etiam de dixit uel similibus uerbis cogitare
- ↑ etiam (Mommsen mauult iam) praeualuit sententia Cn, sententia praeualuit Inst.
- ↑ extimauit C
- ↑ modo] m̄ C, conf. Ca pag. 277
- ↑ nam Inst., non Cn, conf. Ca pag. 280 || posse coire Cn, coiri posse uel coire posse Inst.
- ↑ unus C, alter Inst.
- ↑ conmune ex conmunie uel potius ex munie correctum C¹ || sepe enim Cn, quia saepe Inst.
- ↑ tamen Cn, deleuit Mommsen
- ↑ et Boecking, ut C
- ↑ uelut Cn, ad ueluti ducere uidentur Inst.
- ↑ eo Inst., eodem Cn || omissum C, praetermissum Inst.
- ↑ consensu Inst., sensu C, conf. Ca pag. 260 uers. 3 || perseuerant Cn, perseuerauerint Inst.
- ↑ societas soluitur C, soluitur societas Inst. || in C, callide in Inst.
- ↑ faciat C, faceret Inst. || coget C, cogitur Inst. (codices plurimi)
- ↑ fecerit C, faciat uel faceret Inst.
- ↑ uero Inst., uero ex uiro correctum? Cn.