Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/158

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
III §152-156
―― 126 ――


     societatem, quia ciuili ratione capitis deminutio morti coae-
     quatur; sed utique si adhuc consentiant in societatem, noua[1]
     uidetur incipere societas. §154 Item si cuius ex sociis bona pu-
     blice aut priuatim uenierint, soluitur societas: sed haec[2]
     † quoque societas de qua loquimur, ――― consensu contra-[3]       pg.169
     hitur nudo iuris― gentium est, itaque inter omnes homines
     naturali ratione consistit.
§155      Mandatum consistit, siue nostra gratia mandemus siue
     aliena. itaque siue ut mea negotia geras, siue ut alterius,
     mandauerim, contrahitur mandati obligatio, et inuicem alter
     alteri tenebimur in id, quod uel me tibi uel te mihi bona fide[4]
     praestare oportet. §156[§ 1] nam si tua gratia tibi mandem, superua-[5]
     cuum est mandatum; quod enim tu tua gratia facturus sis,
     id de tua sententia, non ex meo mandatu facere debes. ita-
     que si otiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerim,[6]
     ut eam faenerares, quamuis eam ei mutuam dederis a quo[7]
     seruare non potueris, non tamen habebis mecum mandati
     actionem: item si hortatus sim, ut rem aliquam emeres,
     quamuis non expedierit tibi eam emisse, non tamen tibi[8]
     mandati tenebor. et adeo haec ita sunt, ut quaeratur an[9]
     mandati teneatur qui mandauit tibi, ut Titio pecuniam fae[10]
     nerares. [sed] Seruius negauit: nec magis hoc casu obliga-[11]
     tionem consistere putauit, quam si generaliter alicui mande-

     tur, uti pecuniam suam faeneraret. (sed) sequimur Sabini[12]


  1. §156. inde ab 14 itaque usque ad 15 fuerim et inde ab 20 et usque ad 21 faenerares et inde a pag. 127, 1 quia = Inst. 3, 26, 6.

  1. societatem Inst., societate C
  2. 4-6 ad hunc locum desperatum emendandum non paucae patent uiae; Mommsen haec temptauit: sed (melius et) haec quidem societas de qua loquimur mero (?) consensu contrahitur nudo iurisque gentium est etc. Fortasse propter homoeoteleuton nonnulla interciderunt: sed haec quoque (societas―――) societas de qua loquimur etc.; erunt enim qui expectent talia: hanc quoque societatem nouo consensu redintegrari posse, deinde societatem priuatam, de qua apud Gaium agitur, oppositam esse societatibus publicanorum, quae neque consensu nudo contrahantur neque ad peregrinos pertineant.
  3. ante consensu in Cn aut iorq aut similes litterae uidentur extare, quae quid sibi uelint, non liquet || iuris-] iurisco? C
  4. in id] id in C
  5. oportere C, conf. Ca pag. 283
  6. te habentem Inst., tuae abentem C
  7. quamuis eam Goeschen, quiam C, conf. Ca pag. 297 uers. 25
  8. quamuis Goeschen, q Cn, conf. Ca pag. 297 uers. 26
  9. tenebor Goeschen, teneri C
  10. teneatur Inst., teneantur Cn
  11. sed Cn (conf. Ca 'pag. 300 med.) || nec] non? Cn, conf. Ca pag. 280 inf. || 22-23 obligatum C, conf. Ca pag. 305 uers. 26 et uers. 2
  12. sed om. C, conf. Ca pag. 300 uers. 17 seqq.