Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §10-14
―― 145 ――


§10      Quaedam praeterea sunt actiones quae ad legis actionem
     exprimuntur, quaedam sua ui ac potestate constant: quod
     ut manifestum fiat, opus est ut prius de legis actionibus lo-
     quamur.
§11      Actiones quas in usu ueteres habuerunt, legis actiones
     appellabantur uel ideo quod legibus proditae erant (quippe[1]
     tunc edicta praetoris, quibus conplures actiones introductae[2]
     sunt, nondum in usu habebantur) uel ideo quia ipsarum
     legum uerbis accommodatae erant et ideo inmutabiles proinde
     atque leges obseruabantur: unde eum qui de uitibus succisis[3]
     ita egisset, ut in actione uites nominaret, responsum est[4]
     rem perdidisse, cum debuisset arbores nominare eo quod[5]
     lex xii tabularum, ex qua de uitibus succisis actio conpeteret,
     generaliter de arboribus succisis loqueretur. §12 Lege autem
     agebatur modis || quinque, sacramento, per iudicis postula-[6]       pg.191
     tionem, per condictionem, per manus iniectionem, per[7]
     pignoris capionem.[8]
§13      Sacramenti actio generalis erat: de quibus enim rebus[9]
     ut aliter ageretur lege cautum non erat, de his sacramento[10]
     agebatur: eaque actio proinde periculosa erat | falsi―――[11]
     atque hoc tempore periculosa est actio cer|tae creditae pecu-
     niae propter sponsionem qua periclitatur reus si temere ne-[12]
     get, (et) restipulationem qua periclitatur actor si non debi-[13]
     tum petat: nam qui uictus erat, summam sacramenti prae-
     stabat poenae nomine, eaque in publicum cedebat praedes-
     que eo nomine praetori dabantur, non ut nunc sponsionis et[14]
     restipulationis poena lucro cedit aduersario qui uicerit. §14 Poena[15]

     autem sacramenti aut quingenaria erat aut quinquagenaria:




  1. appellabatur C || quippe] quiprae Cn, conf. Ca pag. 293
  2. conpluris Cn
  3. obseruantur Cn || uilibus C
  4. est] eum C
  5. cum] cum quia Cn
  6. iudices C, conf. Ca pag. 274
  7. conductionem Cn
  8. captionem C (conf. Ca pag. 315 uers. 39)
  9. de Savigny, ad C
  10. uerba quae post erat secuntur usque 24 erat in Cn per errorem bis scripta sunt (conf. Ca), ita tamen ut priore loco uerba inde ab 22 periclitatur usque ad 23 qua omissa sint
  11. post erat priore loco fere nihil nisi tres hastae legi potuerunt, posteriore falsiac· ·n· (?) uel falsiicq· ·iii (?) apparuerunt (conf. Ca); cum ad sententiam hoc loco exprimendam uix quicquam desideretur, neque falsi sacramenti causa (ita Danz) neque falsiloquo propter iusiurandum (ita Huschke = falsiloq̊ p̄p̄ īī) neque falsidicis (ita Rudorff »Ueber die lexicalen Excerpte aus den Institutionen des Gaius« in Commentationibus Academiae Berolinensis a. 1865 pag. 342) in textum recepimus
  12. periclitaretur Cn
  13. et addidit Savigny
  14. praetor Cn, conf. Ca pag. 288 inf.
  15. luero C || aduersario qui uicerit Goeschen, adueteariquiceritut C.