Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/176

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §2-9
―― 144 ――


     oportere. §3 In rem actio est, cum aut corporalem rem inten-
     dimus nostram esse, aut ivs aliqvod nobis conpetere, ueluti
     utendi aut utendi fruendi, eundi, agendi aquamue ducendi
     uel altius tollendi prospiciendiue: (quibus casibus) actio ex[1]
     diuerso aduersario est negatiua. §4[§ 1] Sic itaque discretis actio-
     nibus certum est non posse nos rem nostram ab alio ita[2]
     petere si paret evm dare oportere; nec enim quod nostrum[3]
     est, nobis dari potest, cum scilicet id dari nobis intellegatur[4]
     quod (ita datur, ut) nostrum fiat; nec res quae (nostra iam[5]
     est), nostra amplius fieri potest. plane odio furum, quo ma-[6]
     gis pluribus actionibus teneantur, receptum est, ut extra[7]
     poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures
     etiam hac actione teneantur si paret eos dare oportere, quam-[8]
     uis sit etiam aduersus eos haec actio qua rem nostram esse[9]
     petimus. §5[§ 2] Appellantur autem in rem quidem actiones uindi-
     cationes, in personam uero actiones quibus dari fierive opor-[10]
     tere intendimus, condictiones.
§6      Agimus autem interdum, ut rem tantum con||sequamur,       pg.190
     interdum ut poenam tantum, alias ut rem et poenam. §7 Rem[11]
     tantum persequimur uelut actionibus (quibus) ex contractu[12]
     agimus. §8 Poenam tantum persequimur uelut actione furti et in-[13]
     iuriarum et secundum quorundam opinionem actione ui bo-
     norum raptorum: nam ipsius rei et uindicatio et condictio
     nobis conpetit. §9 Rem uero et poenam persequimur uelut ex
     his causis, ex quibus aduersus infitiantem in duplum agi-
     mus; quod accidit per actionem iudicati, depensi, damni[14]
     iniuriae legis Aquiliae, aut legatorum nomine quae per dam-[15]

     nationem certa relicta sunt.[16]


  1. §4. fere = Inst. 4, 6, 14
  2. §5. fere = Inst. 4, 6, 15.

  1. ( ) e. g. addidit Mommsen
  2. ab alio ita C, ita ab aliquo Inst.
  3. eum ex eam correctum? C
  4. est Cn, est id Inst. || potest cum Cn, oportet quia Inst. || id dari nobis C, ad dari nobis id ducunt Inst. || intellegatur C, intellegitur Inst.
  5. ( ) additum ex Inst. || 9-10 ( ) additum ducibus fere Inst. (quas qui religiosius sequetur, is iam nostra est supple bit)
  6. nostra amplicis? C, ad magis nostra ducunt Inst.
  7. teneant receptum C, teneantur effectum Inst.
  8. etiam Inst., ex C (conf. Ca pag. 267 uers. 10) || actione Inst., actionem Cn
  9. etiam aduersus eos haec Cn, aduersus eos etiam haec in rem Inst. || qua C, per quam Inst.
  10. dare (conf. Ca pag. 264) fieriue C, dare facere Inst.
  11. tatum Cn, conf. Ca pag. 308 uers. 18 || et poenam] et poena C
  12. tatum Cn || quibus addidit Lachmann
  13. persequimur van der Hoeven, consequimur C (conf. Ca pag. 260 uers. 3 et pag. 284 uers. 2)
  14. iudicart· i· C
  15. Aquiliae] conf. tamen Ca || aut Cn (an potius a C?); expectes et
  16. certa relicta Goeschen, certe relictae C.