quis in intentione tollat electionem debitoris quam is habet[1]
obligationis iure, uelut si quis ita stipulatus sit sestertivm
x milia avt hominem stichvm dare spondes? deinde alterutrum[2]
ex his petat; nam quamuis petat quod minus est, plus tamen
petere uidetur, quia potest aduersarius interdum facilius id
praestare quod non petitur: similiter si quis genus stipulatus
sit, deinde speciem petat, ueluti si quis purpuram stipulatus
sit generaliter, deinde Tyriam specialiter petat; quin etiam
licet uilissimam petat, idem iuris est propter eam rationem[3]
quam proxime diximus: idem iuris est, si quis generaliter
hominem stipulatus sit, deinde nominatim aliquem petat,
uelut Stichum, quamuis uilissimum. itaque sicut ipsa sti-
pulatio concepta est, ita et intentio formulae concipi debet.
§54 Illud satis apparet in incertis formulis plus peti non posse,
quia, cum certa quantitas non petatur, sed qvidqvid aduer-
sarium dare facere oportet intendatur, nemo potest plus in-[4]
tendere. idem iuris est et si in rem incertae partis actio
data sit; uelut talis qvantam partem paret in eo fvndo, qvo de[5]
agitvr, actoris esse: quod genus actionis in paucissimis causis
dari solet. §55[§ 1] Item palam est, si quis aliud pro alio intenderit,
nihil eum periclitari eumque ex integro agere posse, quia nihil
ante uidetur egisse: ueluti si is qui hominem Stichum || petere pg.208
deberet, Erotem petierit; aut si quis ex testamento dari sibi[6]
oportere intenderit, cui ex stipulatu debebatur; aut si cognitor[7]
aut procurator intenderit sibi dari oportere. §56[§ 2] Sed plus quidem
intendere, sicut supra diximus, periculosum est; minus autem
intendere licet; sed de reliquo intra eiusdem praeturam agere
non permittitur: nam qui ita agit, per exceptionem excluditur,[8]
quae exceptio appellatur litis diuiduae. §57 At si in condemna-[9]
tione plus petitum sit quam oportet, actoris quidem periculum[10]
- ↑ §55. inde ab 20 si usque ad 21 periclitari et inde ab 22 ueluti usque ad 24 debebatur = Inst. 4, 6, 35
- ↑ §56. supra] §53.
- ↑ quam is Goeschen, quamuis? Cn
- ↑ alterutrum Inst., alterutrum eorum C'n
- ↑ propter] papp C, conf. Ca pag. 288
- ↑ oporteret Cn, conf. Ca pag. 265 || intendat C
- ↑ tales C || quo de Goeschen, quod C
- ↑ dare (conf. Ca pag. 264 uers. 12) siui C, sibi dari Inst.
- ↑ cui C, quod Inst. || deberedebatur Cn, debetur Inst.
- ↑ nam Goeschen, nec Cn, conf. Ca pag. 280
- ↑ 29-30 condemnationem C
- ↑ quidem Goeschen, qā (i. e. quia?) Cn, conf. Ca pag. 296.