Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §64-69
―― 160 ――


     cogitur cum conpensatione agere, et ea conpensatio uerbis
     formulae exprimitur; adeo quidem, ut ab initio conpensa-[1]
     tione facta minus intendat sibi dari oportere ecce enim si[2]
     sestertium x milia debeat Titio, atque ei xx debeantur, sic in-[3]
     tendit si paret titivm sibi x milia dare oportere amplivs qvam
     ipse titio debet. §65 Item bonorum emptor cum deductione agere[4]
     iubetur, id est ut in hoc solum aduersarius eius condemnetur
     quod superest, deducto eo quod inuicem ei bonorum emptor
     defraudatoris nomine debet. §66 Inter conpensationem autem[5]
     quae argentario opponitur, et deductionem quae obicitur bo-
     norum emptori, illa differentia est, quod in conpensationem[6]
     hoc solum uocatur quod eiusdem generis et naturae est,
     ueluti pecunia cum pecunia conpensatur, triticum cum tri-[7]
     tico, uinum cum uino, adeo || ut quibusdam placeat non omni[8]       pg.213
     modo uinum cum uino aut triticum cum tritico conpensan-
     dum, sed ita si eiusdem naturae qualitatisque sit; in de-
     ductionem autem uocatur et quod non est eiusdem generis;
     itaque (si―――――――), si uero pecuniam petat bonorum[9]
     emptor et inuicem frumentum aut uinum is debeat, deducto[10]
     quanti id erit, in reliquum experitur. §67 Item uocatur in de-[11]
     ductionem et id quod in diem debetur; conpensatur autem
     hoc solum quod praesenti die debetur. §68 Praeterea conpen-[12]
     sationis quidem ratio in intentione ponitur; quo fit, ut si
     facta conpensatione plus nummo uno intendat argentarius,
     causa cadat et ob id rem perdat: deductio uero ad condem-
     nationem ponitur, quo loco plus petenti periculum non inter-
     uenit; utique bonorum emptore agente, qui licet de certa
     pecunia agat, incerti tamen condemnationem concipit.
§69[§ 1]      Quia tamen superius mentionem habuimus de actione qua[13]

     in peculium filiorum familias seruorumque agitur, opus est[14]


  1. §69. = Inst. 4, 7 pr. || superius] ante § 61 in pagina codicis C 210 uel 211.

  1. ut ut itaque C
  2. dare C, conf. Ca pag. 264
  3. sestertium] s̄· e Cn, conf. Ca pag. 303 med.
  4. ipse] ispe? C || bonorum emptor] debe? (pro b̄ē) C
  5. nomine Goeschen, nomini C, conf. Ca pag. 282
  6. illae? C || conpensatione C
  7. compensatur Goeschen, conpensetur Cn
  8. placet C || non] n° (i. e. nobis?) Cn, conf. Ca pag. 281 uers. 32
  9. fortasse propter homoeoteleuton e. g. talia fere interciderunt: itaque (si frumentum aut uinum petat bonorum emptor et inuicem defraudatoris nomine pecuniam is debeat, quanto amplius ea pecunia id frumentum aut uinum erit, in condemnatione ponitur;) si uero etc.
  10. deducto] deductiore? C ante correctionem, deducto iure? C post correctionem, conf. Ca
  11. deductione C
  12. 22-23 conpensitationis C
  13. qua C, quae Inst.
  14. agitur Inst., agatur Cn.