Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/193

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §69-72
―― 161 ――


     ut de hac actione et de ceteris quae eorundem nomine in
     parentes dominosue dari solent, diligentius admoneamus. §70[§ 1] In-[1]
     primis itaque si iussu patris dominiue negotium gestum erit,[2]
     in solidum praetor actionem in patrem dominumue conpa-
     rauit et recte, quia qui ita negotium gerit, magis patris
§71[§ 2]     dominiue quam filii seruiue fidem sequitur. Eadem ratione ||
     conparauit duas alias actiones, exercitoriam et institoriam:[3]       pg.214
     tunc autem exercitoria locum habet, cum pater dominusue
     filium seruumue magistrum naui praeposuerit, et quid cum[4]
     eo eius rei gratia cui praepositus fuerit, [negotium] gestum[5]
     erit; cum enim ea quoque res ex uoluntate patris dominiue
     contrahi uideatur, aequissimum esse uisum est in solidum
     actionem dari: quin etiam, licet extraneum quisque magi-[6]
     strum naui praeposuerit, siue seruum siue liberum, tamen[7]
     ea praetoria actio in eum redditur: ideo autem exercitoria
     actio appellatur, quia exercitor uocatur is ad quem cotti-[8]
     dianus nauis quaestus peruenit. institoria uero formula tum[9]
     locum habet, cum quis tabernae aut cuilibet negotiationi[10]
     filium seruumue aut quemlibet extraneum siue seruum siue
     liberum praeposuerit, et quid cum eo eius rei gratia cui[11]
     praepositus est, contractum fuerit: ideo autem institoria uo-[12]
     catur, quia qui tabernae praeponitur, institor appellatur:[13]
     quae et ipsa formula in solidum est. §72[§ 3] Praeterea tributoria[14]
     quoque actio in patrem dominumue constituta est, cum filius

     seruusue in peculiari merce sciente patre dominoue nego-[15]


  1. §70. conf. Inst. 4, 7, 1
  2. §71. usque ad 11 erit et inde ab 45 ideo conf. Inst. 4, 7, 2
  3. §72. conf. Inst. 4, 7, 3.

  1. parentes Inst., parentis C
  2. dominisue C
  3. institutoriam C (constanter C exhibet institutoria et institutor, item fere constanter meliores codices Institutionum; contra institoria et institor deteriores codices Institutionum cum Theophilo)
  4. naui Institutionum codices PWE, nauis C et Inst. B
  5. praepositus Inst., praepositum post? Cn || fuerit negotium gestum erit Cn (negotium ut glossema deleuit Mommsen), erit contractum fuerit Inst.
  6. actio Cn, conf. Ca pag. 257 uers. 5 || quisque] quisqua s C
  7. nauis? C
  8. actio Cn (conf. Ca pag. 257), om. Inst.
  9. peruenit Cn, pertinet Inst. || institutoria C, de Inst. conf. supra ad uers. 7 || tum C, tunc Inst.
  10. tabernae C, tabernae forte Inst.
  11. gratia C, causa Inst.
  12. est Cn, erit Inst. || institutoria C, de Inst. conf. supra ad uers. 7
  13. institutor C, de Inst. conf. supra ad uers. 7
  14. quae] qua C, conf. Ca pag. 290
  15. post serbusue Cn per errorem repetit uerba: constituta est cum filius seruusue || peculiari Inst., peculiari quioptio? Cn.