Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/195

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §73-76
―― 163 ――


     peculio, uelut si is cui debet, in huius ipsius peculio sit.[1]
     §74[§ 1] Ceterum dubium non est, quin et is, qui iussu patris do-
     miniue contraxit cuique exercitoria uel institoria formula[2]
     conpetit, de peculio aut de in rem uerso agere possit; sed
     nemo tam stultus erit, ut qui aliqua illarum actionum sine
     dubio solidum consequi possit, in difficultatem se deducat[3]
     probandi habere peculium eum cum quo contraxerit, exque[4]
     eo peculio posse sibi satisfieri, uel id quod persequitur in
     rem patris dominiue uersum esse. §74a Is quoque cui tributoria[5]
     actio conpetit, de peculio uel de in rem uerso agere potest;
     sed huic sane plerumque expedit hac potius actione uti quam
     tributoria; nam in tributoria eius solius peculii ratio habetur,
     quod in his mercibus est, quibus negotiatur filius seruusue[6]
     quodque inde receptum erit, at in actione peculii, totius: et[7]
     potest quisque tertia forte aut quarta uel etiam minore parte[8]
     peculii negotiari, maximam uero partem peculii in aliis rebus[9]
     habere; longe magis si potest adprobari, id quod (dederit is qui[10]
     cum filio seruoue) contraxit, in rem patris dominiue uersum
     esse, ad hanc actionem transire debet; nam, ut supra dixi-
     mus, || eadem formula et de peculio et de in rem uerso       pg.217
     agitur.
§75[§ 2]      Ex maleficiis filiorum familias seruorumque, ueluti si fur-[11]
     tum fecerint aut iniuriam commiserint, noxales actiones pro-
     ditae sunt, uti liceret patri dominoue aut litis aestimationem
     sufferre aut noxae dedere: erat enim iniquum nequitiam eorum[12]
     ultra ipsorum corpora parentibus dominisue damnosam esse.
     §76[§ 3] Constitutae sunt autem noxales actiones aut legibus aut edicto[13]
     praetoris: legibus, uelut furti lege xii tabularum, damni in-[14]

     iuriae lege Aquilia; edicto praetoris, uelut iniuriarum et[15]


  1. §74. et 74a conf. Inst. 4, 7, 5 || supra] §72a
  2. §75. fere = Inst. 4, 8, pr. §2
  3. §76. = Inst. 4, 8, 4.

  1. uelut Cn, ueluti Inst. || cui debet C, om. Inst.
  2. contraxit C, contraxerit Inst. || institutoria C (conf. quae supra ad pag. 161, 7 ad notauimus)
  3. possit] possitu Cn || difficultate C
  4. probandi Inst., probando Cn
  5. is Inst., iis C
  6. quibus] in quibus C
  7. peculi totius C, (de peculio) peculii totius mauult Krueger
  8. etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267
  9. alii C
  10. 17-18 ( ) e. g. addidit Krueger, ut sententiae satisfieret
  11. maleficiis Inst., maleficio C
  12. sufferre Inst., suffere C || noxe ex noxae correctum C || erat enim Cn, namque e rat Inst.
  13. constitutae sunt autem Cn, sunt autem constitutae Inst. || legibus Inst., legibu C || edicto Inst., ēdicto C, conf. Ca pag. 266
  14. uelut Cn, ueluti Inst.
  15. lege Inst., uelut lege Cn | uelut Cn, ueluti Inst.