Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/194

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §72-73
―― 162 ――


     tietur: nam si quid eius rei gratia cum eo contractum fuerit,
     ita praetor ius dicit, ut quidquid in his mercibus || erit quod-[1]       pg. 215
     que inde receptum erit, id inter (patrem) dominum(ue), si quid
     ei debebitur, et ceteros creditores pro rata portione distribuatur.
§72a       (18 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――[2]
     ―――――――――――――――――――――――――――
     §73[§ 1] cum autem quaeritur quantum in peculio sit, ante de||ducitur[3]       pg.216
     quod patri dominoue quique in eius potestate sit, a filio ser-[4]
     uoue debetur, et quod superest, hoc solum peculium esse[5]
     intellegitur aliquando tamen id quod ei debet filius ser-

     uusue qui in potestate patris dominiue sit, non deducitur ex


  1. §73. fere = Inst. 4, 7, 4 c.

  1. 2-4 suppletum ad Inst.
  2. 5-7 in C (post distribuatur) fere 21 uersus legi nequeunt, pro quibus in Institutionibus (4, 7, 3. 4. 4a. 4b) haec leguntur [ea, quae Gaium necessario habuisse iam Goeschen intellexit, Institutiones autem omiserunt, his uncinis ( ) saepsimus; quae leuiter immutanda erant, inclinatis litteris expressimus]: et quia ipsi (patri) domino(ue) distributionem permittit, si quis ex creditoribus queratur, quasi minus ei tributum sit quam oportuerit, hanc ei actionem accommodat, quae tributoria appellatur. (§ 72a) Praeterea introducta est actio de peculio deque eo quod in rem (patris) domini(ue) uersum erit, ut, quamuis sine uoluntate (patris) domini(ue) negotium gestum erit, tamen siue quid in rem eius uersum fuerit, id totum praestare debeat, siue quid non sit in rem eius uersum, id eatenus praestare debeat, quatenus peculium patitur: in rem autem (patris) domini(ue) uersum intellegitur, quidquid necessario in rem eius inpenderit (filius) seruus(ue), ueluti si mutuatus pecuniam creditoribus eius soluerit, aut aedificia ruentia fulserit, aut familiae frumentum emerit, uel etiam fundum aut quamlibet aliam rem necessariam mercatus erit: itaque si ex decem ut puta sestertiis, quae seruus tuus a Titio mutua accepit, creditori tuo quinque sestertia soluerit, reliqua uero quinque quolibet modo consumpserit, pro quinque quidem in solidum damnari debes, pro ceteris uero quinque eatenus, quatenus in peculio sit: ex quo scilicet apparet, si tota decem sestertia in rem tuam uersa fuerint, tota decem sestertia Titium consequi posse; licet enim una sit actio, qua de peculio deque eo quod in rem (patris) domini(ue) uersum sit agitur, tamen duas habet condemnationes; itaque iudex, apud quem ea actione agitur, ante dispicere solet, an in rem (patris) domini(ue) uersum sit, nec aliter ad peculii aestimationem transit, quam si aut nihil in rem (patris) domini(ue) uersum intellegatur aut non totum: tum secuntur ea quae supra ex Inst. suppleta sunt: cum autem quaeritur, quantum in peculio sit etc. Pro illis nonnulla breuius apud Gaium expressa fuisse spatii in C angustiae docent
  3. supplentum ex Inst.
  4. quod Cn, quidquid Inst. || quique Cn, quiue Inst. || eius potestate Cn, potestate eius Institutionum codices nonnulli, potestate (omisso eius) earundem codices BP'aWE
  5. hoc Cn, id Inst. || esse Cn, om. Inst.