tores sufficere unam mancipationem crediderunt, et illas tres[1]
legis xii tabularum ad uoluntarias mancipationes pertinere.
§80 Haec ita de his personis quae in potestate (sunt), siue[2]
ex contra|ctu siue ex maleficio earum ―――――― quod[3]
uero ad eas personas quae in manu mancipioue sunt, ita
ius dicitur, ut cum ex contractu earum agatur, nisi ab eo[4]
cuius iuri subiectae sint, in solidum defendantur, bona quae
earum futura forent, si eius iuri subiectae non essent, ue-[5]
neant: sed cum rescissa capitis deminutione imperio conti-[6]
nenti iudicio || agitur,――――――――――――――――――[7] pg.219
――――――|――――――――――――――――――(13 uersus
in C legi nequeunt)――――――――――――――――――――
―――――――――――――――――――――――――――xii|
tabularum―――――――――――――――――――――――|
§81 (8 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――|
―――――――――― diximus―――non permis|-[8] pg.220
sum fuerit, ei mortuos homines dedere, tamen etsi quis eum
dederit qui fato suo uita excesserit, aeque liberatur.
§82[§ 1] Nunc admonendi sumus agere nos aut nostro nomine aut[9]
alieno, ueluti cognitorio, procuratorio, tutorio, curatorio,[10]
cum olim, quo tempore legis actiones in usu fuissent, alieno
nomine agere non liceret, praeterquam ex certis causis.[11]
§83 Cognitor autem certis uerbis in litem coram aduersario sub-
stituitur: nam actor ita cognitorem dat qvod ego a te uerbi[12]
- ↑ §82. conf. Inst. 4, 10 pr.
- ↑ illam C
- ↑ sunt addidit Goeschen, om. C (conf. Ca pag. 301 uers. 23)
- ↑ post earum Bluhme in Cn inomisia esset uel similia (conf. Ca) legit, in quibus Huschke controuersia esset (pro controuersia sit) latere coniecit; sententiarum conexui sufficiat e. g. agatur
- ↑ agatur Huschke, ageretur Cn
- ↑ eius iuri Goeschen, eo iure? C (conf. Ca pag. 264 inf.)
- ↑ rescissa capitis deminutione Huschke, rescissipnpiis uel simile aliquid Cn (conf. Ca)
- ↑ post agitur Huschke sententiam probabiliter hoc modo perficit: etiam cum ipsa muliere quae in manu est, agi potest, quia tum tutoris auctoritas necessaria non est. Agebatur deinde de noxae datione, in qua tractanda utrum de pauperie et pastu actum fuerit necne, certo dici nequit
- ↑ ergo*etiam si*de qua re m(odo) diximus q(uo)q(ue) [uel quam) q(uam)] non permis|sum etc. uel similia, ex quibus idoneam sen tentiam elicere frustra coneris, in C initio paginae 220 uidentur extare
- ↑ agere Inst., age C
- ↑ alieno C cum codice P Institutionum, alieno: alieno Inst. ceteri codices (bew)
- ↑ praeterquam] propequam Cn, conf. Ca pag. 285 inf. || ex certis] exceptis C
- ↑ ita Goeschen, ii C || ego Goeschen, ege C || te] tē C, conf. Ca pag. 312.