Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/198

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §83-89
―― 166 ――


     gratia fvndvm peto, in eam rem l. titivm tibi cognitorem do;
     aduersarius ita qvia tv a me fvndvm petis, in eam (rem) tibi p.[1]
     mevivm cognitorem do: potest ut actor ita dicat qvod ego tecvm
     agere volo, in eam rem cognitorem do: aduersarius ita qvia[2]
     tv mecvm agere vis, in eam rem cognitorem do: nec interest
     praesens an absens cognitor detur; sed si absens datus fuerit,
     cognitor ita erit, si cognouerit et susceperit officium cogni-
     toris. §84 Procurator uero nullis certis uerbis in litem substi-
     tuitur; sed ex solo mandato et absente et ignorante aduer-
     sario constituitur: quin etiam sunt qui putant eum quoque
     procuratorem uideri cui non sit mandatum, si modo bona
     fide accedat ad negotium et caueat ratam rem dominum habi-
     turum quamquam et ille, cui mandatum (est), plerumque[3]
     satisdare debet, || quia saepe mandatum initio litis in obscuro       pg.221
     est et postea apud iudicem ostenditur. §85[§ 1] Tutores autem et[4]
     curatores quemadmodum constituantur, primo commentario[5]
     rettulimus. §86 Qui autem alieno nomine agit, intentionem qui-
     dem ex persona domini sumit, condemnationem autem in
     suam personam conuertit: nam si uerbi gratia L. Titius (pro)[6]
     P. Meuio agat, ita formula concipitur si paret n. negidivm p.
     mevio sestertivm x milia dare oportere, ivdex n. negidivm l.
     titio sestertivm x milia condemna. si non paret, absolve; in
     rem quoque si agat, intendit p. mevii rem esse ex ivre qviri-[7]
     tivm, et condemnationem in suam personam conuertit. §87 Ab
     aduersarii quoque parte si interueniat aliquis, cum quo actio
     constituitur, intenditur dominum dare oportere, condemnatio
     autem in eius personam conuertitur qui iudicium accepit; sed[8]
     cum in rem agitur, nihil (in) intentione facit eius persona[9]
     cum quo agitur, siue suo nomine siue alieno aliquis iudicio
     interueniat: tantum enim intenditur rem actoris esse.[10]
§88      Videamus nunc quibus ex causis is cum quo agitur uel

     hic qui agit, cogatur satisdare. §89[§ 2] igitur si uerbi gratia in rem[11]


  1. §85. fere = Inst. 4, 10, 2 || primo commentario] 1, § 144 seqq.
  2. §89. conf. Inst. 4, 11 pr.

  1. quia Cn, expectes quod (conf. Ca pag. 295) || rem om. C (conf. Ca pag. 298 uers. 4)
  2. quia Cn, expectes quod (conf. Ca pag. 295)
  3. quamquam] quoque? Cn, conf. Ca pag. 292 || est om. C (conf. Ca pag. 265 inf.)
  4. est et Goeschen, esset Cn, conf. Ca pag. 265
  5. constituantur C, constituuntur Inst.
  6. pro addidit Goeschen, om. C
  7. Maeuii Goeschen, utei C
  8. persona Cn || acceperit C'n, conf. Ca pag. 312
  9. intentionem? Cn, conf. Ca pag. 281
  10. rem Goeschen, res Cn, conf. Ca pag. 298
  11. agit cogatur Goeschen, agat C.