Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


―― XII ――


ipso typorum genere quo in hac praefatione typographum uti iussimus, expressa non sunt nisi ea uerba eaeue litterae, quaecumque certo uel ueri simillime in C aut a me aut ab eis qui ante me hunc codicem excusserunt dispici potuerunt. Ea quae in uerborum contextu inclinatis litteris expressa sunt, aut in libro C legi quidem non potuerunt uel a legentibus cum similibus litteris permutata sunt sed tam probabiliter suppleri uel mutari potuerunt, ut fere nulla restaret dubitatio, aut aliter in libro C leguntur, quid autem liber C pro his praebeat, in inferiore adnotationum laterculo accurate adnotauimus[1]). Omisimus tamen in apparatu critico longe plurima eorum quae ad solam rem orthographicam[2]) uel ad notas (siue compendia scripturae sollemnia) leuiter corruptas pertinent; quae si relinquam et inertiae meae largiar, non uereor ne mihi irascantur lectores: ea omnia si quis accuratius cognoscere uelit, adeat Ca et inprimis indices notarum et orthographicum (Ca pag. 253-312 et pag. 313-325); apographo enim meo carere omnino non poterit, si quis crisin Gaianam recte instituere uoluerit. Ceterum ut eorum, qui hac editione usuri essent, commodo inseruiretur, nonnulla in genere orthographico firmius constituenda putauimus quam factum adhuc est; itaque etiam inuito libro C fere ubique constantem eorundem uocabulorum orthographiam in contextu restituimus; in quo inclinatis litteris usi sumus, ubicumque uel in minimis orthographicis a libri C auctoritate recessimus. In locis eis, qui nisi audaci coniectura restitui nequeunt, et in locis desperatis, de quibus nihil nisi incertae et quae uario modo in uerborum Latinorum speciem comprehendi possint reliquiae supersunt, propter typographum non omnes litterarum apices omniaue bacilla inflexa et incuruata, quae in C legi posse uisa sunt, typis describenda curauimus, sed delegauimus lectores ad Ca (conf. e. g. pag. 16, 7 seqq., pag. 69, 6—7 huius editionis etc. etc.), similiterque in desperatis paginarum partibus (ueluti in priore parte pa-


  1. Legentium oculis ut succurreremus, in apparatu critico lectiones codicis C, qui continua scriptura id est non diremptis uocabulis exaratus est, ita repraesentauimus, ut uerba fere constanter dirempta exhiberemus. Vbi propter imperfectam lectionem nonnullae litterae in C legi quidem non poterant sed quae litterae extitissent sententiarum conexu perpenso probabiliter diuinare licuit, nonnusquam eas ipsas litteras his uncinis ( ) saeptas perscripsimus: sic I § 127 adnotatio ad pag. 26 uers. 3 huius editionis a nobis adscripta »(nep|te)sue« significat in C legi non potuisse nisi »sue« litteras, probabile tamen esse proximum ante has litteras locum occupasse litteras »nepte« ita, ut in prioris uersus exitu litterae »nep«, in posterioris uersus initio litterae »te« ante »sue« extarent.
  2. Nec magis uocabula in C male dissecta uel perperam duobus uersibus distributa in apparatu critico curauimus; conf. de syllabarum diuisione Ca pag. xxiii seqq.