ginae libri C 45) non descripsimus in uerborum Gaianorum contextu nisi eas litteras, quae aliquam uerborum latinorum formam induere posse uiderentur.
Notam codicis Veronensis, sicut supra pag. v diximus, in apparatu critico a nobis composito uoluimus esse C litteram. Vbi primae manus (C1) scriptura a uetere correctore semidocto (de quo conf. Ca pag. xxix seq.) secernenda erat, hunc nota C2 distinximus. Nota Cn significauimus scripturam in C non plenis integrisque litteris omnibus perscriptam sed per unum pluraue compendia tachygraphorum notariorum more expressam[1]). C2n igitur significat scripturam, quae a C2 ita profecta est, ut ipse C2 (i. e. codicis Veronensis corrector uetus) compendio scripturae siue nota sollemni uteretur. Signum interrogationis in apparatu critico idem significare uoluimus atque »ut uidetur«; sic ad pag. 1 uers. 17 hoc signum indicat non prorsus certo dici posse in C nihil nisi et (non addita lineola, qua compendium scripturae indicaretur) extitisse, uideri tamen nihil nisi et ibi scriptum fuisse.
Denique in apparatu critico praeter discrepantiam scripturae libri C et selectas uirorum doctorum coniecturas congessimus plenius, quam a prioribus editoribus factum est, subsidiorum illorum, de quibus supra in huius praefationis initio diximus, lectiones a C discrepantes; atque Digesta quidem ad editionis Mommsenianae, Institutiones Iustiniani ad editionis Kruegerianae fidem laudauimus. Maluimus autem plures quam ad Gaium emendandum opus esset lectionis discrepantias ex Digestis et Institutionibus Iustinianis excerptas adscribere, ut appareret, quam libere interdum ei qui iussu Iustiniani Digesta Institutionesue componebant, orationis Gaianae formam immutassent; nec parum inde ad crisin et Gai et Iustiniani Institutionum promouendam profecimus, quod hos compilatorum Iustinianorum libros denuo contulimus. Qui compilatores ubicumque propter ius nouatum uerba Gaiana aut omittendo aut addendo aut alia substituendo mutauerunt, id genus discrepantiae in apparatum criticum fere non recepimus; nec magis adnotauimus, sicubi in periodi alicuius ex Gaianis Institutionibus depromptae initio particulae copulatiuae ab Iustinianis propter sententiarum conexum mutatae sunt. Raro mutatum in Institutionibus
- ↑ Notarum usus ingenioli uel mediocris est, exercitationis tamen maximae. Itaque quoniam non omnes, qui hac editione utentur, magnam illam notarum sollemnium copiam memoria tenebunt, in apparatu critico fere constanter pro ipsis codicis C notis harum explicationem dedimus (addito ut par est Cn [id est »C per notam«] signo). Accuratiora de his scripturae compendiis, quibus liber C abundat, qui scire uolet, is adeat Ca pag. 253 - 312.