Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §103-109
―― 169 ――


     imperio continentur. §104 Legitima sunt iudicia quae in urbe[1]
     Roma uel intra primum urbis Romae miliarium inter omnes[2]
     ciues Romanos sub uno iudice accipiuntur; eaque (e) lege[3]
     Iulia iudiciaria, nisi in anno et sex mensibus iudicata fue-[4]
     rint, expirant: et hoc est quod uulgo dicitur, e lege Iulia[5]
     litem anno et sex mensibus mori. §105 Imperio uero continentur[6]
     recuperatoria et quae sub uno iudice accipiuntur interue-[7]
     niente peregrini persona iudicis aut litigatoris; in eadem[8]
     causa sunt, quaecumque extra primum urbis Romae milia-
     rium tam inter ciues Romanos quam inter peregrinos acci-[9]
     piuntur: ideo autem imperio contineri iudicia dicuntur, quia
     tamdiu ualent, quamdiu is qui ea praecepit, imperium habe-
     bit. §106 Et siquidem imperio continenti iudicio actum fuerit,[10]
     siue in rem siue in personam, siue ea formula quae in
     fa||ctum concepta est, siue ea quae in ius habet intentionem,       pg.225
     postea nihilo minus ipso iure de eadem re agi potest; et[11]
     ideo necessaria est exceptio rei iudicatae uel in iudicium
     deductae. §107 si uero legitimo iudicio in personam actum sit ea[12]
     formula quae iuris ciuilis habet intentionem, postea ipso iure
     de eadem re agi non potest, et ob id exceptio superuacua
     est; si uero uel in rem uel in factum actum fuerit, ipso iure
     nihilo minus postea agi potest, et ob id exceptio necessaria
     est rei iudicatae uel in iudicium deductae. §108 Alia causa fuit
     olim legis actionum: nam qua de re actum semel erat, de ea
     postea ipso iure agi non poterat; nec omnino ita, ut nunc,
     usus erat illis temporibus exceptionum. §109 Ceterum potest ex
     lege quidem esse iudicium, sed legitimum non esse; et
     contra ex lege non esse, sed legitimum esse: nam si uerbi[13]
     gratia ex lege Aquilia uel ♰ Ollinia uel Furia in prouinciis[14]
     agatur, imperio continebitur iudicium; idemque iuris est et
     si Romae apud recuperatores agamus, uel apud unum iudi-
     cem interueniente peregrini persona; et ex diuerso si ex ea
     causa, ex qua nobis edicto praetoris datur actio, Romae sub
     uno iudice inter omnes ciues Romanos accipiatur iudicium,[15]

     legitimum est.




  1. continentur Goeschen, continunt C
  2. intra] inter Cn?, conf. Ca pag. 272
  3. e addidit Boecking
  4. iudiciaria Goeschen, iudicia C
  5. diciturur Cn, conf. Ca pag. 306
  6. morit C
  7. recuperatoriae C
  8. eadem Goeschen, ea C
  9. ciues Romanos] c• romanum Cn, conf. Ca pag. 261
  10. actum Goeschen, proactum Cn, conf. Ca pag. 284 uers. 9
  11. nihilho C
  12. si] at magis quam si in C uidetur extare
  13. uerbis C
  14. ollinia C; non incognitam sed cuius ipse antea mentionem fecisset legem a Gaio hic commemoratam esse censet Huschke
  15. romanus C, conf. Ca pag. 261.