Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §97-103
―― 168 ――


     §97 ac nec si per cognitorem quidem agatur, ulla satisdatio uel[1]
     ab ipso uel a domino desideratur: cum enim certis et quasi
     sollemnibus uerbis in locum domini substituatur cognitor,
     merito domini loco habetur. §98[§ 1] Procurator uero si agat, satis-
     dare iubetur ratam rem dominum habiturum: periculum[2]
     enim est, ne iterum dominus de eadem re experiatur; quod
     periculum (non) interuenit, si per cognitorem actum fuerit,[3]
     quia de qua re quisque per cognitorem egerit, de ea non
     magis amplius actionem habet quam si ipse egerit. §99[§ 2] Tutores
     et curatores eo modo quo et procuratores satisdare debere[4]
     uerba edicti faciunt; sed aliquando illis satisdatio remittitur.[5]
     §100[§ 3] Haec ita, si in rem agatur; si uero in personam, ab actoris[6]
     quidem parte quando satisdari debeat quaerentes, eadem
     repetemus quae diximus in actione qua in rem agitur. §101[§ 4] ab
     eius uero parte cum quo agitur, siquidem alieno nomine[7]
     aliquis interueniat, omni modo satisdari debet, quia nemo
     alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur;
     sed siquidem cum cognitore agatur, dominus satisdare iube-
     tur; si uero cum procuratore, ipse procurator. idem et de
     tutore et de curatore iuris est. §102[§ 5] Quodsi proprio nomine ali-
     quis iudicium accipiat || in personam, certis ex causis satis-[8]       pg.224
     dare solet, quas ipse praetor significat: quarum satisdatio-
     num duplex causa est, nam aut propter genus actionis satis-[9]
     datur, aut propter personam, quia suspecta sit: propter genus
     actionis, ueluti iudicati depensiue aut cum de moribus mu-
     lieris agitur; propter personam, ueluti si cum eo agitur qui[10]
     decoxerit, cuiusue bona (a) creditoribus possessa proscrip-[11]
     taue sunt, siue cum eo herede agatur quem praetor suspec-
     tum aestimauerit.

§103      Omnia autem iudicia aut legitimo iure consistunt aut


  1. §98. usque ad 6 experiatur fere = Inst. 4, 11 pr.
  2. §99. = Inst. 4, 11 pr.
  3. §100. conf. Inst. 4, 11, 1 || diximus] §96
  4. §101. usque ad 17 intellegitur conf. Inst. 4, 11, 1
  5. §102. usque ad 21 personam = Inst. 4, 11, 1.

  1. ulla Goeschen, nulla? C
  2. ratam Inst., ratum? Cn, conf. Ca pag. 305 inf.
  3. non addidit Goeschen, om. C (conf. Ca pag. 281 inf.) || uerba inde ab 7 actum usque ad 8 per cognitorem per errorem bis in Cn scripta sunt
  4. eo C, eodem Inst.
  5. illis C, his agentibus Inst.
  6. si uero C, sin uero Inst.
  7. nomine Inst., nomen C, conf. Ca pag. 282
  8. iudicium Inst., iudicium aliquid C || uerba inde ab 23 — 24 satisdaretur usque ad 25 actionis per errorem bis in Cn scripta sunt
  9. 23 — 24 satisdaretur aut pro (conf. Ca pag. 288 uers. 13) persona Cn utroque loco
  10. (priore loco) agitur] agetur Cn (conf. Ca pag. 317 uers. 30)
  11. bona a Goeschen, bona C.