aliter iudex eum cum quo agitur condemnet, quam si nihil
in ea re qua de agitur dolo actoris factum sit; item ne aliter
iudex eum condemnet, quam si nullum pactum conuentum[1]
de non petenda pecunia factum fuerit.[2]
§120 Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae aut dila-
toriae. §121 Peremptoriae sunt quae perpetuo ualent, nec euitari
possunt, ueluti quod metus causa, aut dolo malo, aut quod
contra legem senatusue consultum factum est, aut quod res[3]
iudicata est uel in iudicium deducta est, item pacti conuenti
quod factum est ne omnino pecunia peteretur. §122 Dilatoriae[4]
sunt exceptiones quae ad tempus ualent, ueluti illius pacti[5]
conuenti quod factum est uerbi gratia, ne intra quinquen-
nium peteretur; finito enim eo tempore || non habet locum[6] pg.230
exceptio. cui similis exceptio est litis diuiduae et rei resi-
duae: nam si quis partem rei petierit et intra eiusdem prae-
turam reliquam partem petat, hac exceptione summouetur,[7]
quae appellatur litis diuiduae; item si is qui cum eodem
plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam
distulerit, ut ad alios iudices eant, si intra eiusdem praetu-[8]
ram de his quas distulerit, agat, per hanc exceptionem, quae[9]
appellatur rei residuae, summouetur. §123 Obseruandum est[10]
autem ei cui dilatoria obicitur exceptio, ut differat actionem;
alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit: non enim
post illud tempus quo integra re (eam) euitare poterat, adhuc[11]
ei potestas agendi superest re in iudicium deducta et per ex-[12]
ceptionem perempta. §124 Non solum autem ex tempore, sed[13]
etiam ex persona dilatoriae exceptiones intelleguntur, quales
sunt cognitoriae, ueluti si is qui per edictum cognitorem dare
non potest, per cognitorem agat, uel dandi quidem cognitoris[14]
ius habeat, sed eum det, cui non licet cognituram suscipere:
nam si obiciatur exceptio cognitoria, si ipse talis erit, ut ei[15]
non liceat cognitorem dare, ipse agere potest; si uero cogni-
- ↑ 3 — 4 conuentum de Goeschen, conuenite Cn (conf. Ca pag. 305 inf.)
- ↑ fuerit Huschke, erit C
- ↑ consulto C, conf. Ca pag. 302
- ↑ factum Goeschen, pactum (uix peractum) Cn
- ↑ ueluti is illius Cn, conf. Ca pag. 311 inf.
- ↑ enim] nihil ? Cn, conf. Ca pag. 281 uers. 26 || 13 — 14 conf. Ca
- ↑ summoueatur Cn
- ↑ eant Bluhme, egant ? C
- ↑ quas Huschke, qua C
- ↑ summouet· C
- ↑ eam addidit Huschke
- ↑ superest] supe in C apparuit (conf. Ca pag. 284 uers. 2 et pag. 265 inf.) || deducta Goeschen, deductae C
- ↑ perempta Goeschen, peremptae Cn
- ↑ uel C, uel si quis Goeschen
- ↑ erit Heffter, erat C.