iusta sit, inique reo noceat; quod cum accidat, adiectione[1]
opus est adiuuandi rei gratia, quae duplicatio uocatur. §128[§ 1] Et si[2]
rursus ea prima facie iusta uideatur, sed propter aliquam
causam inique actori noceat, rursus adiectione opus est, qua[3]
actor adiuuetur, quae dicitur triplicatio. §129[§ 2] Quarum omnium[4]
adiectionum usum interdum etiam ulterius quam diximus[5]
uarietas negotiorum introduxit.[6]
§130 Videamus etiam de praescriptionibus quae receptae sunt
pro actore: §131 saepe enim ex una eademque obligatione aliquid
iam praestari oportet, aliquid in futura praestatione est, ue-
luti cum in singulos annos uel menses certam pecuniam sti-
pulati fuerimus: nam finitis quibusdam annis aut mensibus[7]
huius quidem temporis pecuniam praestari oportet, futuro-
rum autem annorum sane quidem obligatio contracta intelle-
gitur, praestatio uero adhuc nulla est; si ergo uelimus id
quidem quod praestari oportet, petere et in iudicium dedu-
cere, futuram uero obligationis praestationem in integro re-
linquere, necesse est ut cum hac praescriptione agamus ea
res agatvr cvivs rei dies fvit; alioquin si sine hac prae-[8]
scriptione egerimus, ea scilicet formula qua incertum pe-
timus, || cuius intentio his uerbis concepta est qvidqvid paret pg.233
n. negidivm a. agerio dare facere oportere, totam obligatio-
nem, id est etiam futuram in hoc iudicium deducimus et
quae ante tem|pus obligatio――――――――――――――――|[9]
――――――――――――――――――| §131a Item si uerbi gratia
ex empto agamus, ut nobis fundus mancipio detur, debemus
ita praescribere ea res agatvr de fvndo mancipando, ut post-[10]
ea, si ueli|mus uacuam possessionem nobis tradi, *trad―|―[11]
――――――――――――――――――――――――――――|
- ↑ reo C, om. Inst. || accidat C, accidit Inst. || adiectione C, alia allegatione Inst. (conf. quae supra ad § 126 adnotauimus)
- ↑ 2 — 3 si rursus Inst., si rursus si C
- ↑ rursus ex adiectione C, rursus allegatione alia Inst. (conf. quae supra ad § 126 adnotauimus)
- ↑ quae Inst., quod Cn, conf. Ca pag. 290
- ↑ adiectionum C, exceptionum Inst. || etiam C, om. Inst.
- ↑ introduxit C, introducit Inst.
- ↑ nam] non Cn, conf. Ca pag. 280
- ↑ fuit? ex fiet correctum C
- ↑ 24 — 25 lacunam post tempus Krueger ad sensum sic supplet: obligationis in iudicium deducuntur, ea neque in condemnationem ueniunt neque postea rursus de iis agi potest.
- ↑ ita supplementum incertum est, conf. Ca || mancipando Cn (correctis sub finem litteris an ex io a C1)
- ↑ 28 — 29 lacunam post tradi ad sensum, non ad ductus spatiumue (conf. Ca) ita e. g. supplet Krueger: uel tradita ea de euictione nobis caueri, iterum ex empto agere possimus. nam si praescribere (obliti) sumus, totius etc.