Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/208

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §131a-136
―― 176 ――


     —sumus, totius illius iuris obligatio illa incer|ta actione qvid-
     qvid ob eam rem n. negidivm a. agerio dare facere oportet, per[1]
     intentionem consumitur, ut postea nobis agere uolentibus de[2]
     uacua possessione tradenda nulla supersit actio. §132 Praescrip-
     tiones autem appellatas esse ab eo quod ante formulas prae-[3]
     scribuntur, plus quam manifestum est. §133[§ 1] sed his quidem tem-[4]
     poribus, sicut supra quoque notauimus, omnes praescriptio-
     nes ab actore proficiscuntur: olim autem quaedam et pro reo
     opponebantur; qualis illa erat praescriptio ea res agatvr, si[5]
     in ea re praeivdicivm hereditati non fiat, quae nunc in spe-
     ciem exceptionis deducta est, et locum habet, cum petitor
     hereditatis alio genere iudicii praeiudicium hereditati faciat,
     ueluti | cum singulas res petat; est enim iniquum per unius
     rei ――||―――――――――――――――――――(23 uersus[6]       pg.234
§134      in C legi nequeunt)―――――――|――――――――――
     ――――――――――inten||tione formulae det ――――m est,[7]       pg.235
     cui dari oporteat; et sane domino dari oportet quod seruus[8]
     stipulatur: at in praescriptione de facto quaeritur, quod se-[9]
     cundum naturalem significationem uerum esse debet. §135 Quae-
     cumque autem diximus de seruis, eadem de ceteris quoque
     personis quae nostro iuri subiectae sunt, dicta intellegemus.
     §136 Item admonendi sumus, si cum ipso agamus qui incertum
     promiserit, ita nobis formulam esse propositam, ut prae-[10]
     scriptio inserta sit formulae loco demonstrationis, hoc modo[11]

     ivdex esto. qvod a. agerivs de n. negidio incertvm stipvlatvs[12]


  1. §133. supra] § 130.

  1. per] pem? C teste Goescheno
  2. in(ten)tione ? C
  3. autem Goeschen, siq• ? C || praescribuntur Goeschen, praescribentur Cn
  4. sed] si C, conf. Ca pag. 301
  5. 9 — 10 ad sensum suppleuit Lachmann
  6. sententiam e. g. sic perficit Krueger: per unius rei petitionem uniuersae hereditati praeiudicium fieri. || Agebatur deinde, ut uidetur, de aliis praescriptionibus, quae pro reo proponuntur (conf. Keller Der roemische Civilprocess etc. not. 489 seqq.); deinde Gaius reuertebatur ad praescriptiones, quae ab actoris parte proficiscuntur, et ad eam quidem speciem, quae non nisi definiendi negotii gratia, quo de agitur, inseruntur
  7. ea quae initio paginae codicis C 235 leguntur, cum proximis ita e. g. coniungit Krueger: et siquidem ex contractu seruorum agatur, intentione etc. || det — m] quod uerbum restituendum sit, nescimus; sane determinatum est uix Gaianum, nec magis ad codicis C ductus (conf. Ca) aut (ex inten)tione formulae des(umendu)m est aut similia quadrant
  8. cui dare (conf. Ca pag. 264) oportet C || dare C, conf. Ca l. l.
  9. facto Savigny, pacto C || 18 — 19 secundu C
  10. promiserit Goeschen, permisserit Cn
  11. formulae Goeschen, formula C (conf. Ca pag. 268 inf.)
  12. incertvm Goeschen, incerte Cn (conf. Ca pag. 305 inf.) || stipvlatvs est Goeschen, stipem C, conf. Ca pag.304 uers. 1 seq. (ubi modo delendum est).