Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/214

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
IV §163-165
―― 182 ――


     bet aut restituit, et ita absoluitur; quodsi nec restituat ne-[1]
     que exhibeat, quanti ea res est condemnatur: sed et actor[2]
     sine poena experitur cum eo quem neque exhibere neque[3]
     restituere quicquam oportet, praeterquam si calumniae iudi-[4]
     cium ei oppositum fuerit decimae partis; quamquam Proculo
     placuit denegandum calumniae iudicium ei qui arbitrum po-[5]
     stulauerit, quasi hoc ipso confessus uideatur restituere se uel
     exhibere debere: sed alio iure utimur; et recte: potius[6]
     enim ut modestiore uia litiget, arbitrum quisque petit quam[7]
     quia confitetur. §164 Obseruare (autem) debet is qui uult arbi-[8]
     trum petere, ut statim petat, antequam ex iure exeat, id est
     antequam a praetore discedat: sero enim petentibus non in-[9]
     dulgetur. §165 itaque si arbitrum non petierit, sed tacitus de[10]
     iure exierit, cum periculo res ad exitum perducitur: nam
     actor prouocat aduersarium sponsione (quod) contra edictum[11]
     praetoris non exhibuerit aut non restituerit; ille autem ad-
     uersus sponsionem aduersarii restipulatur; deinde actor qui-
     dem sponsionis formulam edit aduersario; ille huic inui-
     cem restipulationis: sed actor sponsionis formulae subicit[12]
     et aliud iudicium de re restituenda uel exhibenda, ut si
     sponsione uicerit, nisi ei res exhibeatur aut restituatur, ||
      (24 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――[13]       pg.242
     ―――――――――――――――――――――――――|
     ――― aliud facere quam qu――――dicat qu――――       pg.243
      (7 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――
     ――――――――――――――――appellata――――|
      (3 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――
     ――――intelle――――――――――――――――――
      (2 uersus in C legi nequeunt) ―――――――――――――

     ――――――――――――qua―――――――――――|




  1. absoluit C
  2. actores C, conf. Ca pag. 298 uers. 29
  3. quem] que Cn, conf. Ca pag. 290 inf.
  4. oportet] oportere? Cn, conf. Ca pag. 283
  5. ad sensum suppletum est || iudicio(mi)? C || ei] eia? C
  6. potius] iius? C
  7. litigiet? C || 9 — 10 ad sensum suppletum est
  8. autem e. g. additum est (conf. Ca pag. 257 uers. 18)
  9. indulgentur Cn, conf. Ca pag. 265
  10. itaque] ihq? Cn, sed ita, ut secunda (et fortasse prima quoque) harum litterarum correctionem passa esse uideatur
  11. sponsionem C || quod om. C, conf. Ca pag. 295 uers. 13
  12. suppleuit Huschke, conf. tamen Ca
  13. sententiam post restituatur duce Hollwegio ita fere perficere possis: quanti ea res erit, aduersarius ei condemnetur.