Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/213

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §156-163
―― 181 ――


     plicia sunt aut duplicia. §157[§ 1] Simplicia sunt ueluti in quibus[1]
     alter actor, alter reus est, qualia sunt omnia restitutoria aut
     exhibitoria: namque actor || est qui desiderat aut exhiberi       pg.240
     aut restitui, reus is est a quo desideratur ut exhibeat aut[2]
     restituat. §158[§ 2] Prohibitoriorum autem interdictorum alia duplicia,[3]
     alia simplicia sunt. §159[§ 3] Simplicia sunt ueluti quibus prohibet[4]
     praetor in loco sacro aut in flumine publico ripaue eius ali-[5]
     quid facere reum: nam actor est qui desiderat ne quid fiat,[6]
     reus is qui aliquid facere conatur. §160[§ 4] Duplicia sunt ueluti vti[7]
     possidetis interdictum et vtrvbi: ideo autem duplicia uocan-
     tur, quod par utriusque litigatoris in his condicio est, nec[8]
     quisquam praecipue reus uel actor intellegitur, sed unus-
     quisque tam rei quam actoris partes sustinet; quippe praetor[9]
     pari sermone cum utroque loquitur: nam summa conceptio[10]
     eorum interdictorum haec est vti nvnc possidetis, qvominvs[11]
     ita possideatis, vim fieri veto; item alterius vtrvbi hic homo[12]
     de qvo agitvr [apvd qvem] maiore parte hvivs anni fvit, qvo-[13]
     minvs is evm dvcat, vim fieri veto.[14]
§161      Expositis generibus interdictorum sequitur, ut de ordine
     et de exitu eorum dispiciamus; et incipiamus a simplicibus.[15]
     §162 (Si) igitur restitutorium uel exhibitorium interdictum red-
     ditur, ueluti ut restituatur ei possessio qui ui deiectus est,
     aut exhibeatur libertus cui patronus operas indicere uellet,[16]
     modo sine periculo res ad exitum perducitur, modo cum pe-
     riculo. §163 namque si arbitrum postulauerit is cum quo agitur,
     accipit formulam quae appellatur || arbitraria, et iudicis arbi-       pg.241

     trio si quid restitui uel exhiberi debeat, id sine periculo exhi-[17]


  1. §157. = Inst. 4, 15, 7
  2. §158. = Inst. 4, 15, 7
  3. §159. = Inst. 4, 15, 7
  4. §160. usque ad 13 sustinet = Inst. 4, 15, 7

  1. ueluti Cn (teste Goescheno) et Inst., delet Huschke
  2. is est Cn, is Inst. codd. B Pa, est is Pb W || exhibeat aut restituat Cn, restituat aut exhibeat Inst.
  3. autem Inst., aut? C, conf. Ca pag. 304 uers. 9 || interdictorum Inst., interdictorum interdum Cn (ex dittographia) || duplici alia simplicia sunt Cn, simplicia sunt alia duplicia Inst.
  4. quibus Cn, cum Inst.
  5. aut Cn, uel Inst.
  6. facere eum Cn, fieri Inst. || actor est Inst., actorem C, conf. Ca pag. 265
  7. is C, om. Inst.
  8. quod Cn, quia Inst. || par Inst., piscar· C
  9. partes C, partem Inst.
  10. utrousque Cn || nam] non Cn, conf. Ca pag. 280
  11. nunc] n C, conf. Ca pag. 282 uers. 7
  12. uin C || hic] hisc (expuncta s littera) C
  13. uerba apvd qvem ex glossemate ad vtrvbi adscripto nata esse uidit Mommsen (conf. Dig. 43, 31, 1) || maiore parte Goeschen, maiores partes C
  14. uin C
  15. simplicibus] sinpublicibus C
  16. namque] conf. Ca pag. 280 uers. 19
  17. exhibeat C.