Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


IV §179-183
―― 187 ――


§179      Vtique autem ex quibus causis contrario iudicio agi potest,[1]
     etiam calumniae iudicium locum habet; sed alterutro tan-[2]
     tum iudicio agere permittitur: qua ratione si iusiurandum
     de calumnia exactum fuerit, quemadmodum calumniae iu-[3]
     dicium non datur, ita et contrarium dari non debet. §180 Resti-[4]
     pulationis quoque poena ex certis causis fieri solet; et
     quemadmodum contrario iudicio omni modo condemnatur
     actor, si causam non tenuerit, nec requiritur an scierit non
     recte se agere, ita etiam restipulationis poena omni || modo       pg.250
     damnatur actor ―――――― §181 restipulati|onis poena[5]
     petitur, ei neque calumniae iudicium opponitur, neque iu-
     risiurandi religio iniungitur; nam contrarium iudicium in[6]
     his causis locum non habere palam est.
§182[§ 1]      Quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, ueluti[7]
     furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum: item pro socio,
     fiduciae, tutelae, mandati, depositi: sed furti aut ui (bono-[8]
     rum) raptorum aut iniuriarum non solum damnati notantur
     ignominia, sed etiam pacti, ut in edicto praetoris scriptum est;
     et recte: plurimum enim interest, utrum ex delicto aliquis an
     ex contractu debitor sit. nam illa parte | edicti id ipsum[9]
     nominatim exprimitur ――――― igno|miniosu ――― qu―[10]
     prohibe ――――― postul ――― procura|tor dari procuratorem
     adhibere ――――――――――――|rio nomine iudicio interue-
     nire ――――――――――――――|
§183      | In summa sciendum est eum qu ――――――――[11]
     opor|tere et eum qui uocatus est ―――――――――――|

     ――――――――――ere. Quasdam tamen personas sine


  1. §182. usque ad 20 sit fere = Inst. 4, 16, 2.

  1. agi Lachmann, agere C
  2. tantum] tm· Cn, conf. Ca pag. 308 uers. 20
  3. calumnia] calumniae C
  4. dari non Goeschen, non dari C
  5. Krueger ad sensum e. g. sic supplet: damnatur actor, si sponsione uictus est. (§ 181) A quo autem restipulationis etc. || restipulationis] (re)st(i)pulatio|onis C teste Goescheno
  6. niiungitur Cn
  7. quibusdam C, ex quibusdam Inst.
  8. furti C, furti quidem Inst. || bonorum Inst., om. C, conf. Ca pag. 311 uers. 1
  9. nam] item C, conf. Ca pag. 280 uers. 24
  10. 21 — 24 lacunas e. g. ita fere ad sensum supplere possis: illa parte edicti id ipsum nominatim exprimitur, pactum quoque ignominiosum fieri, qua prohibetur pro aliis postulare uel procurator dari (uel) procuratorem adhibere cognitoremue uel cognitorio nomine iudicio interuenire.
  11. 25 — 27 quid Gaius dicers uoluerit, facile apparet: eum qui agere uult, aduersarium in ius uocare oportere, et eum qui uocatus est, omni modo sequi debere, aut si sequi noluerit, ui duci licere (an uindicem pro se dare debere?); quaeritur tamen, quibus uerbis Gaius hanc sententiam expresserit.