Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


―― XIV ――


Iustinianis uerborum ordinem non enotauimus, ubi transpositionem illam arbitrio compilatorum Iustinianorum deberi (e. g. ex Digestorum comparatione) certo apparet. Atque uel magis Epitomae Gaianae lectiones a codice C discrepantes silentio praetermittendae erant.

      In superiore adnotationum laterculo, id est inter uerborum Gaianorum contextum et illum de quo diximus apparatum criticum, indicem congessimus eorum locorum, qui uel in Digestis uel in Institutionibus Iustinianis uel in aliis libris iuridici argumenti ex Gai Institutionibus siue ad uerbum tenus seruata orationis Gaianae forma siue leuius immutata desumpti sunt[1]). Omisimus tamen in hoc indice Epitomam Gaianam, quam ne in apparatu critico quidem citauimus nisi in locis quibusdam difficilioribus. Vbi eorum, qui in hoc indice respiciuntur, fontium contextus adeo consentit cum ipsis Gai uerbis, ut omnes discrepantias ex illis in apparatu critico enotare liceat, hoc signo utimur »==« (uide e. g. I § 1); ubi paulo pluribus immutatis ita consentit, ut fere omnes discrepantias enotare licuerit, hoc signo »fere ==« (uide e. g. I § 38); ubi denique Gaianam orationem liberius mutatam esse apparet, quam ut omnes discrepantias enotare fas sit — id quod saepius in libris Institutionum Iustinianarum tertio et quarto quam in libris primo et secundo factum esse constat —, hoc signo utimur »conf.« (uide e. g. I § 39).

      In eodem adnotationum laterculo sicubi Gaius ipse alios commentariorum suorum locos citat, eos locos suis numeris signatos indicauimus (uide e. g. I § 39).

      In paginarum margine dextro crassioribus numeris paginas codicis Veronensis, confinia paginarum in ipso uerborum Gaianorum contextu his lineolis || significauimus: ueluti huius editionis pag. 2 uers. 17 hae lineolae indicant post uel terminari codicis Veronensis paginam 2, incohari eiusdem paginam 3. Praeterea minoribus numeris in eodem paginarum margine dextro numerauimus uersus paginarum huius editionis, ad quos adnotationes criticas redegimus.

      In paginarum margine sinistro adscripsimus numeros paragraphorum cuiusque libri; eorundem summam comprehensam prope marginem exteriorem (in summa pagina) exhibuimus.

      Postremo cum nullum opus a typographis ita finiatur, ut plane perfectum dici possit, hanc praefationem excipiant indices eorum,


  1. Raro, ubi opus esse uisum est, conferri iussimus similes locos in aliis (praeter Institutiones Gaianas) Gai libris extantes; uide e. g. II §§ 67. 70.