Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


―― XVIII ――


tur. »Ceterum,« Gaius ait, »etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probauerit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis Romana et filius, scilicet si Latina sit«. Scilicet si mater ciuis Romana est, causae probatio etiam in filio cessat, quoniam is ex senatusconsulto, de quo Gaius modo dixit § 30, ciuitatem Romanam statim consequitur. Contra quod in editione a Kruegero proponitur supplementum »ciuis Romana, si Latina sit«, si Gaius scripsisset, qui legebant ita acciperent necesse erat: matrem ciuem Romanam causam probare oportere non suo nomine, sed filii, id quod rei contrarium est. Deinde qui Kruegerianis supplementis ponitur casus matrem causam probare noluisse, cum lex ita nullo modo ponere potuit; quid enim est nolle? et quando quoque modo constat matrem causam probare noluisse? Immo talia ubi praescribuntur, solent leges certum numerum dierum definire, intra quem si res de qua agitur facta non sit, aliud quiddam succedit. Praeterea in supplemento Kruegeriano cum alia sunt quae offendunt tum ipse uocabulum in codice seruatum apud eum non habet quo recte referatur. Probabilius certe supplementa ita conformabis: »si mater ante patrem decesserit uel post cum causa non probata et spatium supersit, rem peraget per tutores ipse filius ciuisque Romanus fiet: scilicet ita debet causam probare, ut supra expositum est.«

  I § 78 pag. 17, 6. Ex eis quae supersunt satis, opinor, perspicitur legem Miniciam de matrimoniis inter ciues Romanos Romanasue et peregrinos peregrinasue duobus locis cauisse; nam si una eademque regula rem comprehendisset, parum apte scriptum esset id quod est ( 17, 16) »qua parte... iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci«. Dupliciter autem caueri potuit aut ita, ut primum ageretur de matrimonio inter ciuem Romanum et peregrinam, deinde de matrimonio inter peregrinum et ciuem Romanam; aut ita, ut alio loco de inaequali matrimonio generaliter statueretur, alio specialiter caueretur de matrimonio inter ciuem Romanum et peregrinam. Mihi hoc uestigiis scripturae magis conuenire uidetur ex mea sententia sic fere explendis: »Quod autem diximus75) inter ciuem Romanam peregrinumque nisi conubium sit, qui nascitur peregrinum esse, ex lege Minicia descendit... siquidem ea iubet filium deterioris parentis condicionem sequi. Eadem lege rursus alio loco cautum est, ut, si peregrinus ciuem Romanam, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit..., peregrinus ex eo coitu nascatur: et est hoc maxime casu necessaria lex Minicia: nam remota ea lege matris condicio-