nem sequeretur«. A libro scripto duobus locis recessimus: primum post siperegrin cum una tantum littera deficere uideatur, uerba ciuem Romanam cum, id est litterae tres, a codice uidentur afuisse; deinde et est dedimus pro eo quod in Cn traditur »sed«. Gaius quid uoluerit, in uniuersum patet; sed cum Krueger uno solo capite legis Miniciae de hac regula cautum esse statueret, uerba longe aliter conformauit neque, ut mea fert opinio, satis probabiliter resarsit.
I § 132 pag. 27, 18. Quod legitur in editione de tertia mancipatione filii familias restitutum ex Hollwegii coniectura fere ad uestigia codicis parum euidentia »eaque mancipatione desinit in potestate patris esse«, eo id quod intellegitur non satis enuntiatur. Nam mancipatio quaecumque est patris potestatem tollit neque eo nomine tertia a reliquis differt. Immo scribendum fuit, quod uestigia litterarum uix minus admittunt: »eaque mancipatione facta lex eum non sinit in potestatem patris reuerti, licet nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii duret.«
I § 160 pag. 33, 16. Quod proposui supplementum sumptum fere ex § 27 »quod ius proprie hodie in usu non est: sed libertatem poenae causa hodie amittunt ex lege Aelia Sentia qui dediticiorum numero sunt, si qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint«, id editores reiecerunt, ut ex adnotatione tua intellegitur, quoniam ex lege Aelia Sentia ii de quibus agitur Romae morari prohibentur, hic autem agitur de iis qui domicilium ibi collocauerint. At aut ualde fallor aut morandi uocabulum, ut degendi et consistendi, ad ipsum domicilium pertinet; certe secundum iuris auctorem hi qui in oppido morantur incolae sunt (Dig. 50, 16, 239, 2), neque quisquam ignorat quid sit in libertate morari. Sane etiam in itinere ubi quis aliquamdiu manet, ibi recte dicimus eum morari; sed id ipsum de consistendo ualet et omnino domicilii ratio apud Romanos negotiantium itineribus diuturnis adsuefactos paulo aliter ordinata fuit atque nunc receptum est.
II § 62—64 pag. 50, 9 et pag. 53, 5—17. Displicet transpositio Heimbachiana. Gaiana dispositio commoda magis quam accurata hic eo nititur, quod primum agitur de rerum alienatione, ad quem tractatum usucapio quoque redigitur utpote iustae alienationis legitimum supplementum, deinde transitur ad rerum adquisitionem eam, quae non ab alienatione pendet, qualis est occupatio et specificatio. Locus autem, quaenam res recte alienentur a non domino uel alienari nequeant a domino, aperte prioris tractatus appendix est, quo ipso loco in Gai libro legitur.