Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


―― XXII ――


  III § 113 pag. 116, 20 plus non potest, cum post pauca uerba redeat, hoc loco inducendum uidetur.

  III § 132 pag. 121, 11 pro proprie potest adquiesci in eo quod Huschke proposuit (non) proprie; praestat tamen fortasse perperam.

  III § 138 pag. 122, 9 Gaius sane melius fecisset, si aut haec — ut Krueger uoluit — omisisset aut quae leguntur § 136 fin.; sed uerborum conceptio ea est, quam adnotatori non adtribuas.

  III § 221 pag. 142, 6 »pati... iniuriam uidemur non solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros quos in potestate habemus, item per uxores nostras, cum in manu nostra sint«. Ita C. Extremum comma sane ineptum si quid uideo inducendum est, non mutandum cum Lachmanno, sicut legitur in editione »quamuis in manu nostra (non) sint« ; ita enim uix potuit librarius errare. Item quod tertio loco praemittitur, ideo adiectum est, ne determinatio illa quos in potestate habemus legenti ad uxorem quoque trahenda esse uideretur.

  IV § 13 pag. 145, 20 suppleo »falsi damnatis« uel »falsi conuictis«.

  IV § 34 pag. 151, 27 fortasse fuit »et sic de debito cum praeposita simili fictione heredis ita subicitur«.

  IV § 40 pag. 153, 9 suppleo »demonstratio est ea pars formulae quae praecipit id quod geritur«. Praecipere alibi quoque de formula usurpatur (IV § 63 ) neque opus est, puto, addere iudicis uocabulum.

  IV § 124 pag. 174, 3 magis placent haec: »quodsi dissimulauerit tum« (scilicet cum obicitur exceptio cognitoria) »et per cognitorem egerit«. Pro tum et in libro Veronensi est cum et (uel ei), praestat sane unam litteram mutare quam duobus locis cum Kruegero hiatum statuere.

  IV § 131 pag. 175, 24 »quae ante tempus obligatio in iudicium deducitur« scribendum est; quod in adnotatione a Kruegero commendatur tempus obligationis, peruersum est.