II § 195 pag. 77, 13 fuit fortasse »statim... putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum demissum esse: posteaquam scierit et omiserit legatum, proinde esse atque si legatum non esset«.
II § 223 pag. 82, 20 »Si tamen heredibus secundum nostrorum opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opinionem duobus pluribusue eadem res... legata fuerit«. Pro si illud quod in libro Veronensi est siue ferri non potest: nam nouum caput incipit ita formatum, ut ipsum praeceptum non pendeat ab ea controuersia, de qua Gaius antea egit quamque hic obiter repetit.
II § 234 pag. 83, 27 »tutor... an post mortem heredis dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio quam de (ita C) agitatur qui ante heredum institutionem datur«. Mihi praeter alia euidenter corrupta poterit esse quaestio quaerentibus subabsurde dictum uidetur et hic quoque ut passim alibi cum apud Gaium tum in omnibus qui supersunt iuris libris glossemate orationem aliquando limpidam turbatam esse puto. Potest Gaius scripsisse ita: »quaerentibus eadem forsitan quaestio quae de (eo) agitatur«, quamquam collocatio uerborum paulo impeditior est.
III § 44 pag. 102, 3 »lex Papia... prospexit, ut pro numero liberorum, quos liberta mortis tempore habuerit, uirilis pars patrono debeatur eique ex bonis eius quae c milium sestertium plurisue reliquerit patrimonium, si testamentum fecerit, dimidia pars debeatur. si uero intestata liberta decessit, tota hereditas ad patronum pertinet«. Ita haec Krueger formauit parum recte; neque enim idonei scriptoris est, ut id quod priore commate de liberta enuntiat, ex posteriore demum intellegatur accipiendum esse de liberta non centenaria, id est pro nihilo esse. Neque ipsa res probabiliter excogitata est. Certa ratione quid scripserit Gaius adsequi cum nobis datum non sit, haec, opinor, propius accedent ad ea quae fuerunt: »debeatur, scilicet ex bonis eius quae centum milium sestertium plurisue substantiam habeat. Nam si minoris ea fuerit, non nisi ab intestato hereditas ad patronum pertinet«.
III § 107 pag. 116, 2 »pupillus omne negotium recte gerit, ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur (tutor), ueluti si ipse obligetur«. Pro ueluti expectemus sane utique; sed consentio cum his editoribus ab emendatione abstinendum esse, cum illud alibi quoque (ut III § 90. 128) apud Gaium ita usurpetur, ut non tam exemplum adferatur quam id ipsum de quo agitur aliis uerbis enuntietur.