Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §1-5
―― 1 ――


(COMMENTARIVS PRIMVS.)


§1[§ 1]      [i. de ivre civili et natvrali.] Omnes populi qui legi-[1]       Cod. Ver. pag.1
     bus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi
     omnium hominum iure utuntur: nam quod quis|que populus ipse
     sibi ius constituit, id ipsius proprium est uocaturque ius ciuile,[2]
     quasi ius proprium ciuitatis; quod uero naturalis ratio inter[3]
     omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque[4]
     custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes
     gentes utuntur. populus itaque Romanus partim suo proprio,[5]
     partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula[6]
     qualia sint, suis locis proponemus.[7]
§2      Constant autem iura populi Romani ex legibus, plebisci-
     tis, senatusconsultis, constitutionibus principum, edictis eorum
     qui ius edicendi habent, responsis prudentium. §3 Lex est
     quod populus iubet atque constituit. Plebiscitum est quod
     plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat,
     quod populi appellatione uniuersi ciues significantur, connu-
     meratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patri-[8]
     ciis ceteri ciues significantur; unde olim patricii dicebant ple-
     biscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent;[9]
     sed postea || lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebi-       pag.2
     scita uniuersum populum tenerent: itaque eo modo legibus
     exaequata sunt. §4 Senatusconsultum est quod senatus iubet
     atque constituit, idque legis uicem optinet, quamuis fuerit

     quaesitum. §5 Constitutio principis est quod imperator decreto[10]


  1. §1. usque ad 8 utuntur = Dig. 1, 1, 9; §1 = Inst. 1, 2, 1 || usque ad 23 constituit = Inst. 1, 2, 5.

  1. rubricam addidit C2 || 1-3 Omnes — quod quis| suppletum est ex Dig. et Inst., quamuis tribus uersibus in C explendis haec uerba uix sufficiant; conf. Ca
  2. proprium C, proprium ciuitatis Dig. Inst.
  3. ciuitatis C, ipsius ciuitatis Dig. Inst.
  4. populos C Inst., om. Dig.
  5. populus C, et populus Inst.
  6. utitur] conf. Ca pag. 306
  7. sint C, sunt Inst.
  8. etiam Inst., et? C, conf. Ca pag. 267 uers. 10
  9. quia] conf. Ca pag. 293 || auctoritatem C
  10. Contitutio Cn.