Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §5-13
―― 2 ――


     uel edicto uel epistula constituit. nec umquam dubitatum est,
     quin id legis uicem optineat, cum ipse imperator per legem[1]
     imperium accipiat. (—————). §6 ius autem edicendi[2]
     habent magistratus populi Romani; sed amplissimum ius est
     in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in
     prouinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in
     edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in prouin-
     ciis populi Romani quaestores habent; nam in prouincias Cae-
     saris omnino quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum[3]
     in his prouinciis non proponitur. §7[§ 1] Responsa prudentium sunt
     sententiae et opiniones eorum quibus permissum est iura con-
     dere. quorum omnium si in unum sententiae concurrunt, id[4]
     quod ita sentiunt, legis uicem optinet; si uero dissentiunt,[5]
     iudici licet quam uelit sententiam sequi; idque rescripto diui[6]
     Hadriani significatur.[7]
§8[§ 2]      [ii. de ivris divisione] Omne autem ius quo utimur, ·uel[8]
     ad personas pertinet uel || ad res uel ad actiones. et prius[9]       pag.3
     uideamus de personis.[10]
§9[§ 3]      [iii. de condicione hominvm.] Et quidem summa diuisio[11]
     de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi
     sunt aut serui. §10 Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt,
     alii libertini. §11[§ 4] Ingenui sunt qui liberi nati sunt; libertini, qui[12]
     ex iusta seruitute manumissi sunt. §12 Rursus libertinorum (tria[13]
     sunt genera: nam aut ciues Romani aut Latini aut dediticio-
     rum) numero sunt. de quibus singulis dispiciamus: ac prius
     de dediticiis.[14]
§13      [iiii. de dediticiis vel lege aelia sentia.] Lege itaque[15]

     Aelia Sentia cauetur, ut qui serui a dominis poenae nomine[16]


  1. §7. usque ad 12 condere = Inst. 1, 2, 8
  2. §8. usque ad 17 actiones = Dig. 1, 5, 1; §8 = Inst. 1, 2, 12
  3. §9. = Dig. 1, 5, 3; Inst. 1, 3 pr.
  4. §11. inde a libertini = Dig. 1, 5, 6; Inst. 1, 5 pr.

  1. optineat ex optineatur correctum C, conf. Ca pag. 306 || legem C1, leges C2; conf. Ca pag. 276
  2. ante ius intercidisse edictorum definitionem perspexit Huschke
  3. quaestores C2, quaestore C1
  4. concurrant C
  5. optinet ex optinetur correctum C
  6. uellit C || sequi] sedqui Cn || rescripto Cn, conf. Ca pag. 298
  7. significantur Cn
  8. rubricam addidit C2 || autem Cn Inst., omis. Dig.
  9. et Theodorus Mommsen, sed uel set Cn, ac Inst.
  10. uideamus de personis Cn, de personis uideamus Inst.
  11. rubricam addidit C2 || et quidem summa C, summa itaque Dig. Inst. || diuisio de iure personarum Cn Inst., de iure personarum diuisio Dig.
  12. libertini qui C, libertini sunt qui Dig. Inst.
  13. 23—25 ( ) om. C, ex Epit. 1 pr. suppleuit Goeschen
  14. de dediticiis] dediticis C
  15. rubricam addidit C2 || deticiis C
  16. ut om. C1, uel? add. C2n, conf. Ca p. 310.