consecu|tus. ―――――――― in bonis et ex iure Quiritium
sit manumis|sus, ab eodem scilicet et Latinus fieri potest et
ius Quiritium consequi.
§36[§ 1] |Non tamen cuicumque uolenti manumittere licet. §37[§ 2] nam is[1]
qui | in fraudem creditorum uel in fraudem patroni manu-[2]
mittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.
§38[§ 3] Item eadem lege minori xx annorum domino non aliter manu-[3]
mittere permittitur, quam [si] uindicta apud con||silium iusta[4] pag.10
causa manumissionis adprobata [fuerit]. §39[§ 4] Iustae autem causae
manumissionis sunt ueluti si quis patrem aut matrem aut
paedagogum aut conlactaneum manumittat. sed et illae cau-
sae quas superius in seruo minore xxx annorum exposui-[5]
mus, ad hunc quoque casum de quo loquimur, adferri pos-
sunt. item ex diuerso hae causae quas in minore xx annorum
domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem xxx[6]
annorum. §40[§ 5] Cum ergo certus modus manumittendi minoribus
xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus[7]
sit, euenit ut qui xiiii annos aetatis expleuerit, licet testa-
mentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legata-[8]
que relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum[9]
xx, libertatem seruo dare non possit. §41 Et quamuis Latinum[10]
facere uelit minor xx annorum dominus, tamen nihilo minus[11]
debet apud consilium causam probare, et ita postea inter
amicos manumittere.
§42[§ 6] Praeterea lege Fufia Caninia certus modus constitutus[12]
est in seruis testamento manumittendis. §43 nam ei qui plures
- ↑ §36. = Inst. 1, 6 pr.
- ↑ §37. = Inst. 1, 6 pr.
- ↑ §38. fere = Inst. 1, 6, 4
- ↑ §39. usque ad 11 manumittat conf. Inst. 1, 6, 5 || superius] §19
- ↑ §40. = Inst. 1, 6, 7
- ↑ §42. inde ab lege = Inst. 1, 7.
- ↑ 4 — 5 Non - qui suppletum ex Inst.
- ↑ uel in fraudem patroni C, om. Inst.
- ↑ minori xx annorum domino C, domino minori annis uiginti Inst.
- ↑ 8 — 9 quam — fuerit Cn, quam si uindicta apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit (ita libri meliores, fuerint deteriores) manumissi Inst.; si et fuerit glossemata del. Mommsen
- ↑ superius] superius id est Cn, sed id expunctum est
- ↑ minorum Cn, conf. Ca pag. 298
- ↑ uiginti Inst., xxx C || annorum C, annis Inst.
- ↑ heredem Inst., herede Cn
- ↑ annorum Cn, annis Inst.
- ↑ possit] potest C || latinum ex uel latinum correctum C
- ↑ nihilominus supra tamen ita additum a Cn, ut uideatur librarius tamen nihilo minus potius quam nihilo minus tamen uoluisse
- ↑ fufia Inst., fufia? ex fufidia correctum C; conf. quae dixi in Actis Philolog. Wirceburg. (1868) pag. 127.