Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §48-53
―― 11 ――


     dam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae[1]
     sunt. §49[§ 1]Rursus earum personarum quae alieno iuri subiectae[2]
     sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio
     sunt. §50[§ 2] Videamus nunc de his quae alieno iuri subiectae sint:[3]
     (nam) si cognouerimus quae istae personae sint, simul intel-[4]
     legemus quae sui iuris sint: §51[§ 3] ac prius dispiciamus de iis qui[5]
     in aliena potestate sunt.[6]
§52[§ 4]      In potestate itaque sunt serui dominorum. quae quidem[7]
     potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes
     animaduertere possumus dominis in seruos uitae necisque[8]
     potestatem esse: et quodcumque per seruum adquiritur, id[9]
     domino adquiritur. §53[§ 5] sed hoc tempore neque ciuibus || Roma-[10]       pag.14
     nis nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani[11]
     sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos saeuire:[12]
     nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa ser-[13]
     uum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui[14]
     alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas[15]
     dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur:[16]
     nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his[17]
     seruis qui ad fana deorum uel ad statuas principum confu-[18]

     giunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum sae-


  1. §49. usque ad 3 potestate = Inst. 1, 8 pr.
  2. §50. = Dig. 1, 6, 1 pr.; Inst. 1, 8 pr.
  3. §51. = Dig. l. l.; fere = Inst. l. l.
  4. §52. = Dig. 1, 6, 1, 1; Inst. 1, 8, 1
  5. §53. usque ad 18 coercetur = Dig. 1, 6, 1, 2; usque ad 12,1 uendere = Inst. 1, 8, 2 || constitutione] conf. Dig. 1, 6, 2; Inst. 1, 8, 2.

  1. 1 — 2 subiectae sunt Dig. Inst., sunt subiectae sunt Cn
  2. personarum Cn, om. Inst.
  3. nunc? Cn (conf. tamen Ca pag. 282 uers. 9), itaque Dig. Inst. || subiectae Dig. Inst., subiecta? C || sint C, sunt Dig. Inst.
  4. nam Dig. Inst., om. C || istae Dig. Inst., iustae C || sint Inst., sunt Cn (conf. Ca pag. 301) Dig.
  5. sint C, sunt Dig. Inst. || ac prius dispiciamus C Inst., dispiciamus itaque Dig. || qui in C Inst., quae in Dig.
  6. in potestate itaque Cn Inst., igitur in potestate Dig.
  7. sunt serui dominorum Cn Dig., dominorum sunt serui Inst.
  8. animaaduertere C
  9. quodcumque Dig. Inst., quocumque Cn, conf. Ca pag. 293 et 295
  10. adquiritur Dig. Inst., aut adquiritur Cn aut adquirit C || neque ciuibus Romanis nec ullis aliis Cn, nullis Dig. Inst.
  11. populi romani Cn, romano Dig., nostro Inst.
  12. causa C, causa legibus cognita Dig. Inst. (hae ordinem uerborum uicinorum inuertunt)
  13. constitutiones imperatoris Cn, constitutione diui Dig., constitutione diui Pii Inst.; conf. H. Dernburg »Die Institutionen des Gaius ein Collegienheft« (Halis 1869) pag. 68 et Ca pag. 300
  14. teneri C, puniri Dig. Inst.
  15. alienum seruum C Dig., seruum alienum Inst. || quoque Cn, om. Dig. Inst.
  16. per eiusdem principis constitutionem Cn, eiusdem principis constitutione Dig. Inst.
  17. praesidibus] conf Ca pag. 286 uers. 1
  18. deorum ex eorum correctum Cn.