(24 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――――||
§46 nam et si testamento scriptis in orbem seruis libertas data sit,[1] pag.13
quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt;
quia lex Fufia Caninia quae in fraudem eius facta sint rescin-
dit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus. rescissa
sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata sunt.
§47 In summa sciendum est, (cum) lege Aelia Sentia cautum[2]
sit, ut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non[3]
fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere (senatus ita cen-[4]
suit ex auctoritate Hadriani), cetera uero iura eius legis ad[5]
peregrinos non pertinere.
§48[§ 1] Sequitur de iure personarum alia diuisio. nam quae-[6]
- ↑ §48. = Dig. 1, 6, 1 pr.; Inst. 1, 8 pr.
- ↑ si testamento] sit C, conf. Ca pag.304 inf.
- ↑ cum add. Lachmann
- ↑ ut] aut C (conf. Ca) || manumissi C1, manumissi sint C2
- ↑ hoc etiam Goeschen, etiam hoc Cn || senatus — Hadriani ut glossema expulit Mommsen in Zeitschrift für Rechtsgeschichte uol. IX pag. 98
- ↑ (diui) ante Hadriani inseruit Huschke
- ↑ sequitur ante de iure collocant C Inst., post diuisio Dig. || nam Cn Inst., quod Dig.