§58[§ 1] |Non tamen omnes nobis uxores ducere licet: nam a qua-[1]
rundam nuptiis abstinere debemus: §59[§ 2] inter eas enim personas
quae parentum liberorumue locum inter se optinent, nuptiae[2]
contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, ueluti in-[3]
ter patrem et filiam, uel inter matrem et filium, uel inter
auum et neptem; et tales personae inter se coierint, ne-
farias || et incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo[4] pag.16
ita sunt, ut quamuis per adoptionem parentum liberorumue[5]
loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio con-[6]
iungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris
maneat; itaque eam quae mihi per adoptionem filiae aut[7]
neptis loco esse coeperit, non potero uxorem ducere, quam-[8]
uis eam emancipauerim. §60[§ 3] Inter eas quoque personas quae[9]
ex transuerso gradu cognatione iunguntur, est quaedam simi-[10]
lis obseruatio, sed non tanta. §61[§ 4] sane inter fratrem et sororem[11]
prohibitae sunt nuptiae, siue eodem patre eademque matre[12]
nati fuerint, siue alterutro eorum: sed si qua per adoptionem[13]
soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio,[14]
sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum[15]
uero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam
uxorem ducere; sed et si ego emancipatus fuero, nihil inpe-[16]
dimento erit nuptiis. §62 Fratris filiam uxorem ducere licet: idque
primum in usum uenit, cum diuus Claudius Agrippinam fra-
tris sui filiam uxorem duxisset: sororis uero filiam uxorem
ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus
significantur. || Item amitam et materteram uxorem ducere pag.17
non licet. §63 item eam quae mihi quondam socrus aut nurus aut
- ↑ §58. fere = Inst. 1, 10, 1
- ↑ §59. fere = Inst. 1, 10, 1
- ↑ §60. = Inst. 1, 10, 2
- ↑ §61. = Inst. 1, 10, 2.
- ↑ Non — licet om. C post spatium uacuum (rubricatori?) relictum; suppletum est ad Institutiones, in quibus Ergo non pro Non tamen legitur || a C, om. Inst.
- ↑ liberorumue locum Inst., liberorum uel hoc Cn, conf. Ca pag. 260
- ↑ 4 — 5 inter] conf. Ca pag. 272
- ↑ et incestas C, atque incestas Inst.
- ↑ liberorumue Inst., liberorum uel Cn, conf. Ca pag. 309
- ↑ possint Inst., possunt C || coniungi Cn, iungi Inst.
- ↑ filiae aut neptis loco] filiasneptis (priore s littera expuncta) loco C, filia aut neptis Inst.
- ↑ uxorem Inst., eam uxore C
- ↑ emancipauerimus C, conf. Ca pag. 278
- ↑ cognatione C, cognationis Inst.
- ↑ sane C, sane enim Inst. || et sororem Cn, sororemque Inst.
- ↑ prohibitae sunt nuptiae Cn, nuptiae prohibitae sunt Inst. || siue C, siue ab Inst.
- ↑ siue C, siue ex Inst.
- ↑ constat Inst., constant Cn
- ↑ non possunt consistere Cn, consistere non possunt Inst.
- ↑ in(pe)dimento erit C, est impedimento Inst.