Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §63-67
―― 14 ――


     priuigna aut nouerca fuerit. ideo autem diximus »quondam«,
     quia si adhuc constant eae nuptiae, per quas talis adfinitas
     quaesita est, alia ratione mihi nupta esse non potest,
     quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem
     duas uxores habere. §64[§ 1] Ergo si quis nefarias atque incestas
     nuptias contraxerit, neque uxorem habere uidetur ne-
     que liberos: itaque hi qui ex eo coitu nascuntur, matrem
     quidem habere uidentur, patrem uero non utique; nec ob
     id in potestate eius sunt, (sed tales sunt) quales sunt hi quos[1]
     mater uulgo concepit: nam et hi patrem habere non intelle-
     guntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii[2]
     appellari, uel a Graeca uoce quasi σποράδην concepti, uel[3]
     quasi sine patre filii.
§65[§ 2]      |Aliquando autem euenit, ut liberi qui statim ut na|ti[4]
     sunt, parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redi-[5]
     gantur in potestatem. §66 Veluti si Latinus ex lege Aelia Sentia[6]
     uxore ducta filium procreauerit aut Latinum ex Latina aut
     ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in po-
     testate; sed si postea causa probata ciuitatem Romanam con-[7]
     secutus fuerit, simul eum in potestate || sua habere incipit.[8]       pag.18
     §67 Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxe-
     rit per ignorantiam, cum eam ciuem Romanam esse crederet,
     et filium procreauerit, hic non est in potestate eius, quia ne[9]
     quidem ciuis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus,[10]
     id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter
     quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter pa-[11]
     trem et matrem eius conubium sit: sed ex senatusconsulto
     permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et

     filius ad ciuitatem Romanam perueniunt, et ex eo tempore[12]


  1. §64. inde ab 7 itaque fere = Inst. 1, 10, 12
  2. §65. fere = Inst. 1,10, 13.

  1. ( ) suppletum duce contextu Institutionum
  2. is Huschke, his C Inst. || etiam Inst., aut et C aut etiam Cn || sit C, est Inst. || spurii filii C, filii spurii Inst.
  3. quasi] conf. Ca pag. 289 uers. 26 || σποράδην Inst., sporade C
  4. Aliquando — ut na| suppletum ex Inst.
  5. parentum in potestate C, in potestate parentum Inst. || ii C, om. Inst. (concinnius)
  6. ueluti si] conf. Ca
  7. 19 — 20 ad incertos Goescheni et Bluhmii ductus (conf. Ca) dubitanter suppletum; in C fuisse poterit uelut s'sip'eac̄ ꝓbatac̄r̄| consecutus fuerit simul
  8. eum] ergo eum C teste Goescheno
  9. eius] conf. Ca pag. 264 uers. 34
  10. 23 — 24 ne quidem] neque dem? Cn, conf. Ca pag. 293
  11. quisquam] quisquae? Cn, conf. Ca pag. 291
  12. ad] at ex et correctum C.