Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §73-77
―― 16 ――


     ―――|ni, si minor anniculo sit filius filiaue, causa probari
     non potest. nec me praeterit in aliquo rescripto diui Ha-
     driani ita esse constitutum, tamquam quod ad erroris quo-[1]
     que | causam probandam ―――――――――――――――|[2]
     ――――――――――――――――――――――――|――
     ――― imperator ――――――――――dedit. || §74 (Sed) si       pag.20
     peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, an ―――――[3]
     ―――|――――――――――――――――――――――――|
     causam non potest, quamuis ipse――――――――――――|
     hoc ei specialiter concessum est. sed cum peregrinus ciuem
     Romanam uxorem duxisset et filio nato alias ciuitatem Roma-
     nam consecutus esset, deinde cum quaereretur an causam[4]
     probare posset, rescripsit imperator Antoninus proinde posse
     eum causam probare, atque si peregrinus mansisset. ex quo
     colligimus etiam peregrinum causam probare posse. §75 Ex his
     quae diximus apparet, siue ciuis Romanus peregrinam siue
     peregrinus ciuem Romanam uxorem duxerit, eum qui nasci-
     tur peregrinum esse. sed siquidem per errorem tale matrimo-[5]
     nium contractum fuerit, emendari uitium eius ex senatus-[6]
     consulto licet (secundum) ea quae superius diximus. si uero
     nullus error interuenerit, (sed) scientes suam condicionem ita
     coierint, nullo casu emendatur uitium eius matrimonii. §76[§ 1] Lo-[7]
     quimur autem de his scilicet, (inter) quos conubium non sit;
     nam alioquin si ciuis Romanus peregrinam cum qua ei conu-[8]
     bium est, uxorem duxerit, sicut supra quoque diximus,
     iustum matrimonium contrahitur; et tunc ex his qui nasci-[9]

     tur, ciuis Romanus est et in potestate patris erit. §77 Item si[10]


  1. §76. supra] § 55.

  1. quoque] qc? C, conf. Ca pag. 297 uers. 17
  2. post probandam tale quid supplendum proposuit Goeschen: attinet, anniculus filius esse debeat. Deinde Krueger dubitanter conicit Gaium addidisse: nihil ex hoc rescripto Hadriani contra ius supra expositum concludi posse, quia is qui, ut erroris causam probaret, preces imperatori obtulisset, filium anniculum se habere adseuerauerit et propter hoc ipsum, non iuris nouandi gratia imperator in rescripto anniculi filii mentionem fecerit.
  3. dixerit C || post an ad ductuum umbras (conf. Ca) sententiarumque conexum non male uelut tale supplementum quadret: »et is causam pro|bare possit, quaeritur.« Ex casu qui proxime sequebatur, haec fere ex ductibus (conf. Ca) erui posse uidentur: ..... probare | causam non potest, quamuis ipse postea ciuitate Romana ab imperatore donatus sit, nisi | hoc ei specialiter etc.
  4. queureretur C
  5. esse sed] in C fuerit ēē sed uel ēē set || per] pro C || talem | matrimonium C, conf. Ca pag. 279 uers. 25
  6. ex senatusconsulto licet secundum] ex·cl C, conf. Ca pag. 302 et pag. 300 uers. 16
  7. casu] conf. Ca pag. 260 inf. || emedatur C || eius] es C, conf. Ca pag. 264 inf.
  8. aliquin C
  9. contrahi C
  10. item] itaque Cn, conf. Ca pag. 273.