Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §67-73
―― 15 ――


     incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est si eam
     per ignorantiam uxorem duxerit quae dediticiorum numero[1]
     est, nisi quod uxor non fit ciuis Romana. §68 Item si ciuis Ro-
     mana per errorem nupta sit peregrino tamquam ciui Romano,
     permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque
     eius et maritus ad ciuitatem Romanam perueniunt, et aeque
     simul incipit filius in potestate patris esse. idem iuris est
     si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit;
     nam et de hoc specialiter senatusconsulto cauetur. idem iuris[2]
     est aliquatenus si ei qui dediticiorum numero est, tamquam[3]
     ciui Romano aut Latino e lege Aelia Sentia nupta sit; nisi quod[4]
     scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione perma-
     net, et ideo filius, quamuis fiat ciuis Romanus, in potestatem
     patris non redigitur. §69 Item si Latina peregrino, cum eum Lati-
     num esse cre||deret, (e lege Aelia Sentia) nupserit, potest ex[5]       pag.19
     senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes[6]
     fiunt ciues Romani, et filius in potestate patris esse incipit.
     §70 Idem constitutum est si Latinus per errorem peregrinam quasi[7]
     Latinam aut ciuem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem du-
     xerit. §71 Praeterea si ciuis Romanus qui se credidisset Latinum
     esse, ob id Latinam (uxorem duxerit), permittitur ei filio[8]
     nato erroris causam probare, tamquam(si) e lege Aelia Sentia[9]
     uxorem duxisset. Item his qui cum ciues Romani essent,[10]
     peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxis-[11]
     sent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris
     probare: quo facto fiet | uxor ciuis Romana et filius ―――――[12]
     non solum ad ciuita|tem Romanam peruenit, sed etiam in
     potestatem patris redigitur. §72 Quaecumque de filio esse dixi-[13]
     mus, eadem et de filia dicta intellegemus. §73 Et quantum ad
     erroris causam probandam attinet, nihil interest cuius aetatis
     filius sit |――――――――――――――――――――――――[14]

     ――|――――――――――――――――――――――――――




  1. dediciorum Cn
  2. cauetur. idem] caueturridem uel cauetupridem Cn
  3. dediciorunt? Cn, conf. Ca pag. 299
  4. e lege Aelia Sentia] a· selegeā· s̄· (i. e. Aelia Sentia e lege Aelia Sentia?) C, conf. Ca p. 257
  5. e lege Aelia Sentia add. Huschke
  6. et ita Goeschen probabiliter, etsi tribus tantum litteris capessendis spatium in C sufficit
  7. si] ut si? C
  8. esse] esse et Cn, conf. Ca p. 266 inf. || ob id fortasse delendum est || ( ) ad sensum suppletum est || ei] eis C
  9. tamquam] tamqmodo Cn, conf. Ca p. 277 et 289 inf.
  10. duxissent C || his] hi C
  11. crededissent C
  12. inter filius et non in C 8 — 9 fere litterae (cf. Ca) extant, quae quid sibi uelint non liquet, cum ad sententiam nihil desideretur
  13. potestate C || esse Cn, delendum uidetur
  14. ante sit uidetur filiaue excidisse, nisi post hoc uerbum (cf. Ca) eadem notio aliquo modo addita erat. in lacuna quae sequitur, dictum fuisse, ex lege Aelia Sentia causam probari non posse, si minor anniculo sit filius filiaue, intellexit Goeschen.