Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §85-91
―― 19 ――


     fuerit. sed et in hac specie diuus Vespasianus inelegantia iuris[1]
     motus restituit iuris gentium regulam, ut omni modo, etiam-
     si masculi nascantur, serui sint eius cuius et mater fuerit.
     §86 Sed illa pars eiusdem legis salua est, ut ex libera et seruo
     alieno quem sciebat seruum esse, serui nascantur. itaque
     apud quos talis lex non est, qui nascitur, iure gentium ma-[2]
     tris condicionem sequitur et ob id liber est.[3]
§87[§ 1]      Quibus autem casibus matris et non patris condicionem[4]
     sequitur qui nascitur, isdem casibus in potestate eum patris,
     etiamsi is ciuis Romanus sit, non esse plus quam manifestum
     est. et ideo superius rettulimus quibusdam casibus per er-
     rorem non iusto contracto matrimonio senatum interuenire et
     emendare uitium matrimonii, eoque modo plerumque effi-
     cere, ut in potestatem patris filius redigatur. §88 Sed si ancilla[5]
     ex ciue Romano conceperit, deinde manumissa ciuis Romana
     facta sit, et tunc pariat, licet ciuis Romanus sit qui nasci-[6]
     tur, || sicut pater eius, non tamen in potestate patris est, quia[7]       pag.24
     neque ex iusto coitu conceptus est neque ex ullo senatus-
     consulto talis coitus quasi iustus constituitur.
§89      Quod autem placuit, si ancilla ex ciue Romano conce-
     perit, deinde manumissa pepererit, qui nascitur liberum[8]
     nasci, naturali ratione fit: nam hi qui illegitime concipiun-[9]
     tur, statum sumunt ex eo tempore quo nascuntur; itaque si
     ex libera nascuntur, liberi fiunt, nec interest ex quo mater
     eos conceperit, cum ancilla fuerit: at hi qui legitime conci-
     piuntur, ex conceptionis tempore statum sumunt. §90 itaque si[10]
     cui mulieri ciui Romanae praegnati aqua et igni interdictum[11]
     fuerit, eoque modo peregrina facta tunc pariat, conplures[12]
     distinguunt et putant, siquidem ex iustis nuptiis conceperit,
     ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uulgo conceperit, pere-
     grinum ex ea nasci. §91 Item si qua mulier ciuis Romana prae-[13]
     gnas ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id quod
     alieno seruo inuito et denuntiante domino eius (coierit), con-[14]
     plures distinguunt et existimant, siquidem ex iustis nuptiis[15]
     conceptus sit, ciuem Romanum ex ea nasci, si uero uulgo

     conceptus sit, seruum nasci eius cuius mater facta esset an-[16]


  1. §87. superius] § 67 seqq.

  1. inlegantia C
  2. nascantur C
  3. condicione Cn
  4. condicione C
  5. redigantur C || sed Cn, sed et Mommsen
  6. ciues C, conf. Ca pag. 261
  7. potestatem C
  8. peperit C, conf. Ca pag. 284
  9. naturali] turali C
  10. sumuntur C, conf. Ca pag. 306
  11. cui] cua C
  12. pro facta possis cum aliis fiat et scribere, conf. tamen Ca
  13. nascitur Cn
  14. fortasse »coierit, plerique distinguunt« potius scribendum est, conf. Ca
  15. iustiis C
  16. esset C, expectes sit uel est.