Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §92-97
―― 20 ――


     cilla. §92 Peregrina quoque si uulgo conceperit, deinde ciuis
     Romana (fiat) et tunc pariat, ciuem Romanum parit; si uero
     ex peregrino || secundum leges moresque peregrinorum con-       pag.25
     ceperit, ita uidetur ex senatusconsulto quod auctore diuo
     Hadriano factum est, ciuem Romanum parere, si et patri
     eius ciuitas Romana donetur.
§93      Si peregrinus sibi liberisque suis ciuitatem Romanam
     petierit, non aliter filii in potestate eius fient, quam si im-
     perator eos in potestatem redegerit: quod ita demum is facit,
     si causa cognita aestimauerit hoc filiis expedire. diligentius
     autem exactiusque causam cognoscit de inpuberibus absenti-
     busque: et haec ita edicto diui Hadriani significantur. §94[§ 1] Item[1]
     si quis cum uxore praegnate ciuitate Romana donatus sit,
     quamuis is qui nascitur, ut supra diximus, ciuis Romanus[2]
     sit, tamen in potestate patris non fit: idque subscriptione
     diui Hadriani significatur: qua de causa qui intellegit uxo-[3]
     rem suam esse praegnatem, dum ciuitatem sibi et uxori ab
     imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum qui
     natus erit, in potestate sua habeat.[4]
§95      Alia causa est eorum qui Latii iure cum liberis suis ad
     ciuitatem Romanam perueniunt; nam horum in potestate
     fiunt liberi. quod ius quibusdam peregrinis ciuitatibus da-[5]
     tum est uel a populo Romano uel a senatu uel a Cae|sare. ―
     §96 ―――――――――― aut maius est Lati|um aut minus:[6]
     maius est Latium, cum et hi qui decuriones leguntur et ei
     qui honorem aliquem aut || magistratum gerunt, ciuitatem       pag.26
     Romanam consecuntur; minus Latium est, cum hi tantum
     qui magistratum uel honorem gerunt, ad ciuitatem Romanam[7]
     perueniunt. idque conpluribus epistulis principum signi-
     ficatur.
§97[§ 2]      |Non solum tamen naturales liberi secundum ea quae | dixi-[8]

     mus, in potestate nostra sunt, uerum et hi quos adoptamus.[9]


  1. §94. supra] § 92
  2. §97. = Inst. 1, 11 pr. || diximus] § 55

  1. significatur C
  2. dixi C, conf. Ca pag. 263 uers. 10 et pag. 278 || ciues C, conf. Ca pag. 261
  3. diuis C, conf. Ca pag. 300
  4. suam C
  5. quod] que Cn, conf. Ca pag. 294 inf.
  6. ante aut maius nisi post spatium initio paragraphi uacuum relictum ceterum uel sed uel similis particula supplenda est, talia fere suppleri posse uidentur: Huius autem iuris duae species sunt: nam
  7. qui] uel qui C
  8. Non — quae suppletum ex Inst.
  9. et C, etiam Inst.