Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §114-118
―― 23 ――


     coemptionem facere mulier non solum cum marito suo sed
     etiam cum extraneo; scilicet aut matrimonii causa facta co-
     emptio dicitur, aut fiduciae: quae enim cum marito suo facit
     coemptionem, (ut) apud eum filiae loco sit, dicitur matri-[1]
     monii causa fecisse coemptionem; quae uero alterius rei
     causa facit coemptionem aut cum uiro suo aut cum ex-
     traneo, ueluti tutelae euitandae causa, dicitur fiduciae
     causa fecisse coemptionem. §115[§ 1] quod est tale: si qua uelit quos
     habet tutores deponere et alium nancisci, illis auctoribus[2]
     coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei
     cui ipsa uelit, et ab eo uindicta || manumissa incipit eum       pag.30
     habere tutorem, (a) quo manumissa est; qui tutor fiduciarius
     dicitur, sicut inferius apparebit. §115a Olim etiam testamenti fa-[3]
     ciendi gratia fiduciaria fiebat coemptio: tunc enim non aliter[4]
     feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibus-
     dam personis, quam si coemptionem fecissent remancipatae-
     que et manumissae fuissent; sed hanc necessitatem coempti-
     onis faciendae ex auctoritate diui Ha|driani senatus remisit.
     §115b ――――――――――――――| femina ――――[5]
     ―――――――――――――――――― fi|duciae causa
     cum uiro suo fecerit coemptionem, nihilo minus filiae loco in-
     cipit esse: nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu
     uiri sit, placuit eam filiae iura nancisci.[6]
§116      Superest ut exponamus, quae personae in mancipio sint.
     §117 Omnes igitur liberorum personae, siue masculini siue femi-[7]
     nini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab
     hoc eodem modo possunt, quo etiam serui mancipari pos-[8]
     sunt §118 Idem iuris est in earum personis quae in manu sunt: |
     ――――― coemptionatoribus eodem modo possunt |――――[9]
     ―――――――― apud coemptionatorem fi|liae loco sit ―――

     nupta sit, ――― nihilo minus etiam || quae ei nupta non sit[10]       pag.31


  1. §115. inferius] § 195a

  1. coeptionem? C || 4 apud — 6 coemptionem] haec uerba ad taedium usque repetita sunt in C, conf. Ca
  2. reponere C || auctoribus] tutoribus C, conf. Ca pag. 256
  3. inferioribus appeauerit? C || olim] olim olim C
  4. aliter] conf. Ca pag. 256 inf.
  5. post remisit Gaius haec fere uidetur dixisse: eam feminam, quae fiduciae causa cum extraneo coemptionem fecerit, filiae loco apud eum non fieri; sed quae fiduciae causa etc.
  6. placuti? C || iura ex iurae correctum C
  7. femini C
  8. hoc eodem] eodem hoc C
  9. 29 — 31 lacunae ducibus ex parte incertis codicis C umbris ita e. g. cum aliis expleri possunt: nam (uel quare) feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt (mancipari, quo liberi a parente mancipantur; adeo) quidem, ut quamuis ea sola apud coemptionatorem filiae loco sit, quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etc.
  10. non sit] non est C