Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §107-114
―― 22 ――


     quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum de-
     derit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed
     etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. ||[1]
§108      | Nunc de iis personis uideamus quae in manu nostra sunt.[2]       pag.28
     quod | et ipsum ius proprium ciuium Romanorum est. §109 Sed
     in potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in
     manum autem feminae tantum conueniunt. §110 Olim itaque
     tribus modis in manum conueniebant, usu, farreo, coem-[3]
     ptione. §111 Usu in manum conueniebat quae anno continuo
     nupta perseuerabat; quae enim ueluti annua possessione[4]
     usucapiebatur, in familiam uiri transibat filiaeque locum[5]
     optinebat. itaque lege xii tabularum cautum est, ut[6]
     si qua nollet eo modo in manum mariti conuenire, ea[7]
     quotannis trinoctio abesset atque eo modo (usum) cuiusque
     anni interrumperet. sed hoc totum ius partim legibus sub-
     latum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum est. §112 Far-
     reo in manum conueniunt per quoddam genus sacrificii[8]
     quod Ioui farreo fit: in quo farreus panis adhibetur, unde[9]
     etiam confarreatio dicitur; conplura praeterea huius iuris[10]
     ordinandi gratia cum certis et sollemnibus uerbis, praesen-
     tibus decem testibus, aguntur et fiunt. quod ius etiam no-[11]
     stris temporibus in usu est: nam flamines maiores, id est[12]
     Diales Martiales Quirinales, item || reges sacrorum, nisi[13]       pag.29
     ex farreatis nati non leguntur; ac ne ipsi quidem sine con-[14]
     farreatione sacerdotium habere possunt. §113[§ 1] Coemptione uero[15]
     in manum conueniunt per mancipationem, id est per quan-[16]
     dam imaginariam uenditionem: nam adhibitis non minus[17]
     quam v testibus ciuibus Romanis puberibus, item libripende,[18]

     emit is mulierem, cuius in manum conuenit. §114 Potest autem[19]


  1. §113. inde a 27 adhibitis usque ad 28 libripende = Priscian. VI 96 (I pag. 282 ed. Hertz).

  1. etiam C Inst., et Dig. || tamquam Dig. Inst., anquam C
  2. 4 Nunc - 5 quod suppleuit Goeschen
  3. teribus C
  4. perseuerabat quae enim] conf. Ca
  5. transiebat C
  6. xii] duodecima C, conf. Ca pag. 307
  7. manu C
  8. manus C
  9. conf. quae dixi in Actis Philolog. Wirceburg. pag. 125
  10. conferratio dictur C
  11. quos C
  12. flaminesi C
  13. Quirinales] quirinales quirinales Cn
  14. nati non] nation C
  15. sacerdotum C
  16. id est] conf. Ca, fortasse siue potius in C fuit
  17. minus Prisc., manu C
  18. quam Cn, om. Prisc. || libripende Prisc., libripenda C
  19. is] eum C || potest] poste C, conf. Ca pag. 285.