――――――――――|――――――――――――――――
cogere coempti|onatorem potest, ut se remancipet, cui ipsa
uel|it ―――――――――――――― nihilo magis potest[1]
cogere, || quam et filia patrem. sed filia quidem nullo modo pag.39
patrem potest cogere, etiamsi adoptiua sit: haec autem[2]
(uirum) repudio misso proinde conpellere potest, atque si ei
numquam nupta fuisset.
§138 Ii qui in causa mancipii sunt, quia seruorum loco ha-
bentur, uindicta, censu, testamento manumissi sui iuris[3]
fiunt. §139 Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet:
itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit
et qui manumittitur; ac ne illud quidem, an patronum cre-
ditoremue manumissor habeat; ac ne numerus quidem lege[4]
Fufia Caninia finitus in his personis locum habet. §140 Quin
etiam inuito quoque eo cuius in mancipio sunt, censu liber-
tatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege man-
cipio dedit, ut sibi remancipetur; nam quodammodo tunc
pater potestatem propriam reseruare sibi uidetur eo ipso,
quod mancipio recipit. ac ne is quidem dicitur inuito eo[5]
cuius in mancipio est, censu libertatem consequi, quem pater
ex noxali causa [mancipio dedit], ueluti quod furti eius no-[6]
mine damnatus est, [et eum] mancipio actori dedit: nam hunc
actor pro pecunia habet. §141 In summa admonendi sumus ad-
uersus eos quos in mancipio habemus, nihil nobis || contu- pag.40
meliose facere licere; alioquin iniuriarum tenebimur. ac[7]
ne diu quidem in eo iure detinentur homines; sed ple-
rumque hoc fit dicis gratia uno momento, nisi scilicet ex no-[8]
xali causa mancipantur.[9]
§142[§ 1] Transeamus nunc ad aliam diuisionem. nam ex his per-
sonis quae neque in potestate neque in manu neque in man-
cipio sunt, quaedam uel in tutela sunt uel in curatione, quae-
dam neutro iure tenentur. uideamus igitur quae in tutela,[10]
quae in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras perso-[11]
- ↑ §142. = Inst. 1, 13 pr.
- ↑ nihil Cn, conf. Ca pag. 281
- ↑ gogere C
- ↑ conf. Ca || manumisi Cn, conf. Ca pag. 279
- ↑ lege Fufia Caninia Mommsen, legis fuf. can. Cn (conf. Ca pag. 275 seq.)
- ↑ quod] quo C, conf. Ca pag. 295
- ↑ 21 et 22 uerba uncis inclusa expulit Mommsen
- ↑ aliquoquin iniuriarumc (i. e. causa?) C
- ↑ gratia uno momento] gratiamuncnomento C || scllicet C, conf. Ca pag. 302
- ↑ manciparentur C
- ↑ quae in tutela quae in curatione sint C, de his quae in tutela uel in curatione sunt Inst.
- ↑ intellegemus Inst., intellegimus C || ceteras Inst., de ceteris C.