Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §142-149
―― 31 ――


     nas quae neutro iure tenentur. §143[§ 1] ac prius dispiciamus de his
     quae in tutela sunt.
§144[§ 2]      Permissum est itaque parentibus, liberis quos in pote-
     state sua habent, testamento tutores dare: masculini quidem[1]
     sexus inpuberibus, (feminini autem sexus cuiuscumque aeta-[2]
     tis sint, et tum quo)que cum nuptae sint. ueteres enim uo-
     luerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi
     leuitatem in tutela esse. §145 Itaque si quis filio filiaeque testa-
     mento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem peruenerint,[3]
     filius quidem desinit habere tutorem, filia uero nihilo minus[4]
     in tutela permanet: tantum enim ex lege Iulia et Papia Pop-[5]
     paea iure liberorum tutela liberantur feminae: loquimur au-
     tem || exceptis uirginibus Vestalibus, quas etiam ueteres in       pag.41
     honorem sacerdotii liberas esse uoluerunt: itaque etiam lege[6]
     xii tabularum cautum est. §146[§ 3] Nepotibus autem neptibusque ita[7]
     demum possumus testamento tutores dare, si post mortem no-[8]
     stram in patris sui potestatem iure recasuri non sint. itaque[9]
     si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepo-
     tes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem,[10]
     quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in
     patris sui potestate futuri sunt. §147[§ 4] Cum tamen in conpluribus[11]
     aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa[12]
     placuit non minus postumis quam iam natis testamento tuto-
     res dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis
     nascantur, in potestate nostra fiant. hos (enim) etiam heredes[13]
     instituere possumus, cum extraneos postumos heredes insti-
     tuere permissum non sit. §148 (Vxori) quae in manu est, proinde[14]
     ac filiae, item nurui quae in filii manu est, proinde ac nepti[15]

     tutor dari potest. §149 Rectissime autem tutor sic dari potest


  1. §143. = Inst. 1, 13 pr.
  2. §144. usque ad 4 dare fere = Inst. 1, 13, 3
  3. §146. = Inst. 1, 13, 3
  4. §147. usque ad 25 fiant = Inst. 1, 13, 4.

  1. sua C, om. Inst. || testamento tutores Inst., testamentores Cn
  2. 5. 6 feminini — quo ad sensum suppletum est
  3. pubertate C
  4. haberet C
  5. popeia C
  6. honores C, conf. Ca pag. 298 || legi C, conf. Ca pag. 276
  7. autem C, tamen Inst.
  8. testamento Inst., testes C, conf. Ca pag. 307 inf.
  9. iure C, om. Inst. (non inepte) || recasuri non sint Cn, non sint recasuri Inst.
  10. ex eo Inst., quos ex eo C, quos ex eo habeo Goeschen || poterunt Inst., potesint C || ex testamento Cn, testamento Inst. || habere tutorem C, tutorem habere Inst.
  11. potestate futuri Cn, potestatem recasuri Inst. || sunt Inst., sint C || tamen C, autem Inst. (paulo tolerabilius, conf. ad uers. 15)
  12. habeantur C, habentur Inst.
  13. nascuntur C, nascerentur, sui et Inst. || fiant C, fierent Inst. || enim add. Huschke
  14. sint C
  15. ac filiae] ac si filiae C || filii] filia C || neepti C.