eodem iure coniungor, quia qui nascuntur, patris, non ma-
tris familiam secuntur. §157 Et olim quidem, quantum ad legem[1]
xii tabularum attinet, etiam feminae agnatos habebant tutores.
sed postea lex Claudia lata est, quae quod ad feminas atti-[2]
net, (agnatorum) tutelas sustulit: itaque masculus quidem[3]
inpubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem; femina
uero talem habere tutorem non potest. §158[§ 1] Sed agnationis qui-
dem ius capitis deminutione perimitur, cognationis uero ius
eo modo non commutatur, quia ciuilis ratio ciuilia quidem[4]
iura corrumpere potest, naturalia uero non potest. §159[§ 2] Est au-[5]
tem capitis deminutio prioris status permutatio; eaque tribus[6]
modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio, aut[7]
minor, quam quidam mediam uocant, aut minima. §160[§ 3] Maxima
est capitis deminutio, cum aliquis simul et ciuitatem et liber-
tatem amittit; quae accidit incensis, qui ex forma censua||li pag.44
uenire iubentur; quod ius p――――――――――――|――[8]
―――――――――――――――― ex lege ―――|―――――
qui contra eam legem in urbe Roma do|micilium habuerint;
item feminae, quae ex senatusconsulto Claudiano ancillae fiunt
eorum dominorum, quibus inuitis et denuntiantibus cum[9]
seruis eorum coierint. §161[§ 4] Minor siue media est capitis demi-[10]
nutio, cum ciuitas amittitur, libertas retinetur; quod acci-[11]
dit ei cui aqua et igni interdictum fuerit. §162[§ 5] Minima est capitis
deminutio, cum et ciuitas et libertas retinetur, sed status[12]
hominis commutatur; quod accidit in his qui adoptantur,
item in his quae coemptionem faciunt, et in his qui manci-[13]
pio dantur quique ex mancipatione manumittuntur; adeo
- ↑ §158. fere = Inst. 1, 15, 3
- ↑ §159. = Inst. 1, 16 pr.
- ↑ §160. usque ad 15 amittit = Inst. 1, 16, 1
- ↑ §161. = Inst. 1, 16, 2
- ↑ §162. usque ad 25 qui = Inst. 1, 16, 3.
- ↑ et Mommsen, sed C
- ↑ quod] que Cn, conf. Ca pag. 294 inf.
- ↑ ( ) suppleuit Goeschen
- ↑ ratio Inst., ratione C (conf. Ca) || quidem Inst., quedam C, conf. Ca pag. 296 inf.
- ↑ non potest C, non utique Inst.
- ↑ status Inst. et Gaius in Dig. 4, 5, 1 et Boeth. ad Top. 4, 18 (pag. 302 Baiter), capitis C || permutatio C, commutatio Inst.
- ↑ deminutio] dimidia C, conf. Ca pag. 274
- ↑ ueniri C || post ius quid dictum fuerit, nescimus; non apte enim huc trahi sanctionem legis Aeliae Sentiae de iis qui peregrinorum dediticiorum numero sint propositam (§ 27) apparet, cum hoc loco non de iis agatur, qui Romae contra eam legem commorentur, sed de iis qui domicilio ibi collocato legem uiolauerint
- ↑ denuntiantibus] denuntiantibus dominis C (ex glossemate)
- ↑ deminutio Inst., dimidia C, conf. Ca pag. 274
- ↑ ciuitas amittitur libertas C, ciuitas quidem amittitur libertas uero Inst. ||retinetur Inst., retineretur C
- ↑ retinetur Inst., retineretur C
- ↑ qui] qua C, conf. Ca pag. 293 uers. 2.