Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §162-166
―― 34 ――


     quidem, ut quotiens quisque mancipetur aut manumittatur,
     totiens capite deminuatur. §163 Nec solum maioribus (capitis) demi-[1]
     nutionibus ius agnationis corrumpitur, sed etiam minima; et[2]
     ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipauerit, post
     obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.
     §164[§ 1] Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes
     pertinet, sed ad eos tantum qui proximo gradu sunt.
§164a       (4 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――|[3]       pag. 45
     ――|―――――――――――――――――――――― urbe|
      (2 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――|
     ―――― in urbe Roma ――――――――――――――――|
     ――― itaque ut seru ―― est ――――――――――――|
     ――――――――――――――――――――――――――|
     ―――――――――――― sunt ――――――――――――|
      (2 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――――――|
     ―――――――――――――――――――― esse ――――|
     ― simile ――――――――――――――――――――――|
     ――――――――――――――――――――――――――|
     ――――――――――――|
. §165[§ 2]      Ex eadem lege xii tabularum libertarum et inpuberum[4]
     libertorum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet;
     quae et ipsa tutela legitima uocatur, non quia nominatim ea lege[5]
     de hac tutela cauetur, sed quia proinde accepta est per inter-[6]
     pretationem, atque si uerbis legis introducta esset: eo enim[7]
     ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si || inte-[8]       pag. 46
     stati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum
     pertinere, crediderunt ueteres uoluisse legem etiam tutelas
     ad eos pertinere, quia et agnatos quos ad hereditatem uoca-[9]
     uit, eosdem et tutores esse iusserat.[10]
§166[§ 3]      [de fidvciaria tvtela.] Exemplo patronorum receptae (sunt[11]

     et aliae tutelae, quae et ipsae legitimae uocantur. nam si quis fili-


  1. §164. = Inst. 1, 16, 7
  2. §165. = Inst. 1, 17
  3. §166. usque ad 35, 1 deinceps et inde ab 35, 3 legitimus usque ad 35, 3 erit fere = Inst. 1,18.

  1. diminuantur C || maiore C || capitis add. Huschke, conf. Ca pag. 274 uers. 29
  2. adgnitionis C
  3. seqq. uerisimiliter coniecit Hollweg Gaium de legitima gentilium tutela egisse atque hunc locum eum esse, ad quem lector a Gaio 3, 17 remittitur
  4. 20 — 21 liberarum et inpuberum liberorum C, libertorum et libertarum Inst.
  5. tutela legitima C, legitima tutela Inst. || 22 — 25 supplementa praebuerunt Inst.
  6. proinde C, perinde Inst.
  7. introducta Inst., accepta C
  8. intestati Inst., initestati C
  9. quia C, cum Inst. || uocauit C, uocat Inst.
  10. iusserat C, iussit Inst.
  11. rubrica falso loco in C scripta est, conf. Ca || receptae] rectae C || 30 — 35, 3 ( ) hoc fere supplementum et Inst. 1, 18 et res ipsa flagitant: parentis enim manumissoris tutela fiduciariis non adnumeratur. uerba ipsa partim ad Inst. partim ad Gai. 1, 172 composita sunt.