Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est


I §185-190
―― 37 ――


     a praesidibus prouinciarum (ex) lege Iulia et Titia. §186[§ 1] Et ideo si[1]
     cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus[2]
     sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest;[3]
     item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tam-[4]
     diu ex his legibus tutor petendus est; qui desinit tutor esse,[5]
     posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. §187[§ 2] Ab
     hostibus quoque tutore capto ex his legibus tutor peti debet,
     qui desinit tutor esse, si is qui captus est, in ciuitatem re-[6]
     uersus fuerit: nam reuersus recipit tutelam iure postliminii.
§188      ||Ex his apparet quot sint species tutelarum. si uero[7]       pag.50
     quaeramus in quot genera hae species diducantur, longa erit[8]
     disputatio: nam de ea re ualde ueteres dubitauerunt, nosque[9]
     diligentius hunc tractatum executi sumus et in edicti inter-
     pretatione et in his libris quos ex Q. Mucio fecimus. hoc tan-[10]
     tisper sufficit admonuisse, quod quidam quinque genera esse
     dixerunt, ut Q. Mucius; alii tria, ut Ser. Sulpicius; alii duo,
     ut Labeo; alii tot genera esse crediderunt, quot etiam spe-
     cies essent.
§189[§ 3]      Sed inpuberes quidem in tutela esse omnium ciuitatium
     iure contingit; quia id naturali rationi conueniens est, ut is[11]
     qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur; nec fere
     ulla ciuitas est, in qua non licet parentibus liberis suis in-[12]
     puberibus testamento tutorem dare; quamuis, ut supra di-[13]
     ximus, soli ciues Romani uideantur liberos suos in pote-[14]
     state habere. §190 feminas uero perfectae aetatis in tutela esse
     fere nulla pretiosa ratio suasisse uidetur: nam quae uulgo
     creditur, quia leuitate animi plerumque decipiuntur et ae-[15]
     quum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa uide-[16]
     tur quam uera: mulieres enim quae perfectae aetatis sunt,
     ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam || causis dicis[17]       pag.51

     gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam in-[18]


  1. §186. usque ad 5 esse fere = Inst. 1, 20, 1
  2. §187. fere = Inst. 1, 20, 2
  3. §189. usque ad 21 regatur fere =Inst. 1, 20, 6 || supra] § 53.

  1. prouinciarum Inst., prouincilarum C || ex Inst., om. C; ceterum conf. Ca pag. 317 seq. || et ideo si cui C, sed et si Inst.
  2. ex C, om. Inst.
  3. tutor Cn, ex isdem legibus tutor Inst.
  4. heres Cn, ex testamento heres Inst.
  5. his] is C, isdem Inst. || desini C
  6. tutor esse Cn, esse tutor Inst.
  7. tutelarum] instutelarum? Cn
  8. haec C || deducantur C
  9. nosqui C, conf. Ca pag. 290
  10. hoc totum tantisper C (conf. Ca pag. 308 uers. 19), hoc loco tantisper Mommsen
  11. ratione C, iure Inst.
  12. licet C, liceat Goeschen
  13. testamento] co • st • C, conf. Ca pag. 308
  14. uideantur] uideanturtant C
  15. decipiunt C
  16. speciosa] hispeciosa C
  17. ipsi C || dici C
  18. tutor] tutele C, conf. Ca pag. 309 || auctoritatem] aut C, conf. Ca pag. 257.