Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §175-185
―― 36 ――


     ex eo, quod ipse sibi remancipatam filiam neptemue aut pro-[1]
     neptem manumisit, legitimam tutelam nactus est. (sed) huius
     quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur; patroni[2]
     autem liberi eandem tutelam adipiscuntur, quam et pater[3]
     eorum habuit. §176 Sed aliquando etiam in patroni absentis
     locum permittitur tutorem petere, ueluti ad hereditatem ad-[4]
     eundam. §177 Idem senatus censuit et in persona pupilli pa-
     troni filii. §178 Nam et lege Iulia de maritandis ordinibus ei[5]
     quae in legitima tutela pupilli sit, permittitur dotis consti-
     tuendae gratia a praetore urbano tutorem petere. §179 Sane
     patroni filius etiamsi inpubes sit, libertae efficietur tutor,[6]
     quamquam in nulla re auctor fieri potest, cum ipsi nihil
     permissum sit sine tutoris auctoritate agere. §180 Item si qua
     in tutela legitima furiosi aut muti sit, permittitur ei se-
     natusconsulto dotis constituendae gratia tutorem petere.
     §181 quibus casibus saluam manere tutelam patrono patronique
     filio manifestum est. §182 Praeterea senatus censuit, ut si tutor
     pupilli pupillaeue suspectus a tutela remotus sit, siue ex[7]
     iusta causa fuerit excusatus, in locum eius alius tutor detur,
     quo facto prior tutor amittet tutelam. §183 Haec omnia similiter
     et Romae et in pro||uinciis obseruantur, scilicet (ut Romae a[8]       pag.49
     praetore) et in prouinciis a praeside prouinciae tutor peti de-
     beat §184 Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa
     causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumue[9]
     lege agendum erat: nam quia ipse tutor in re sua auctor esse[10]
     non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio peragere-[11]
     tur: qui dicebatur praetorius tutor, quia a praetore urbano[12]
     dabatur. sed post sublatas legis actiones quidam putant hanc[13]
     speciem dandi tutoris in usu esse desiisse, aliis autem placet
     adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur.[14]
§185[§ 1]      Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma[15]
     ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribuno-[16]

     rum plebis, qui Atilianus tutor uocatur; in prouinciis uero


  1. §185. fere = Inst. 1, 20 pr.

  1. remmancipatam C
  2. patroni autem] autem patroni C
  3. libere eadem C
  4. permittitur] conf. Ca
  5. Kruegero § 178 uidetur post § 180 collocanda esse || et] e C
  6. sit] conf. Ca
  7. pupillaeue] pulleue C
  8. ( ) hoc uel simile supplementum commendat sententiarum connexus; et particula fortasse delenda est
  9. tutore C || pupillumqe legem C
  10. tutor] tutelae? C, conf. Ca pag. 309
  11. legis] legis legis C
  12. tutor] tutelae C, conf. Ca pag. 309 || a] aut C, conf. Ca pag. 312
  13. datur Cn
  14. adhuc] athunc C
  15. urbe C, urbe quidem Inst.
  16. urbano Inst., ubano C.