incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est,
qui fiduciarius dicitur. §195b Item si patronus eiusue filius in ad-[1]
optionem se dedit, debet liberta e lege Atilia uel Iulia et Titia[2]
tutorem petere. §195c Similiter ex isdem legibus petere debet[3]
tutorem liberta, si patronus decesserit nec ullum uirilis sexus[4]
liberorum in familia reliquerit.[5]
§196[§ 1]
Masculi autem cum puberes esse coeperint, tutela libe-[6]
rantur: puberem autem Sabinus quidem et Cassius ceterique[7]
nostri praeceptores eum esse putant, qui habitu corporis pu-[8]
bertatem ostendit, id est eum qui generare potest; sed in
his qui pubescere non possunt, quales sunt spadones, eam
aetatem esse spectandam, cuius aetatis puberes fiunt; sed
diuersae scholae auctores annis putant pubertatem aestiman-
dam, id est eum puberem esse existimant qui || xiiii annos pag.53
expleuit.――――――――――――――――|――――――[9]
§197[§ 2] (23 uersus in C legi nequeunt) ――――――――――――||
aetatem peruenerit, in qua res suas tueri possit; sicuti apud[10] pag. 54
peregrinas gentes custodiri superius indicauimus. §198 Ex isdem
causis et in prouinciis a praesidibus earum curatores dari
solent.[11]
§199[§ 3] Ne tamen et pupillorum et eorum qui in curatione sunt,
- ↑ §196. inde a 7 cum usque ad 7 liberantur = Inst. 1, 22 pr.
- ↑ §197. superius] § 189
- ↑ §199. fere = Inst. 1, 24 pr.
- ↑ patronus eiusque (pro eiusue) filius in C extitisse ueri non est dissimile, conf. Ca
- ↑ e lege Atilia uel Iulia et Titia] e leg titia et titia? Cn, conf. Ca
- ↑ tutorem] aut tute aut tuts C, conf. Ca pag. 309
- ↑ liberta] busta C, conf. Ca pag. 258 et pag. 276
- ↑ reliquerit] recipit? C
- ↑ coeperint Inst., coeperit C
- ↑ casius C
- ↑ putant] putant(ta)nt ? C
- ↑ In pagina quae nunc legi nequit, Gaius primum de pubertate Neratii Prisci sententiam ('Vlp. 11, 28) addidisse, deinde ad eas personas quae in curatione sunt (conf. 1, 142. 143), transiisse uidetur Huschkio. Eodem autem ordine, quo Vlpianus 12, de curatoribus egisse (conf. etiam Epit. 1, 8: Peractis pupillaribus annis, quibus tutores absoluuntur, ad curatores ratio minorum incipit pertinere. Sub curatore sunt minores aetate, maiores euersores, insani. Hi qui minores sunt, usque ad uiginti et quinque annos impletos sub curatore sunt. Qui uero euersores aut insani sunt, omni tempore uitae suae sub curatore esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare non possunt.) et adiecisse uidetur: in curatore minoribus dato, si quando pater in testamento curatorem filio nominauerit, praetorem eius uoluntatem obseruare, quia aequum sit patrem filio prouidere, donec ad eam || aetatem peruenerit etc.
- ↑ perueneret? Cn
- ↑ solent Lachmann, uolunt C.