Jump to content

Pagina:Krueger, Studemund - Gai Institutiones, Berolini, 1877.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
I §199-II §7a
―― 40 ――


     negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut demi-[1]
     nuantur, curat praetor, ut et tutores (et) curatores eo nomine[2]
     satisdent. §200[§ 1] sed hoc non est perpetuum: nam et tutores testa-[3]
     mento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et dili-
     gentia ab ipso testatore probata est; et curatores, ad quos
     non e lege curatio pertinet, sed (qui) uel a consule uel a[4]
     praetore uel a praeside prouinciae dantur, plerumque non
     coguntur satisdare, scilicet quia satis honesti electi sunt.[5]







(COMMENTARIVS SECVNDVS.)


§1[§ 2]      ||Superiore commentario de iure personarum | exposui-[6]       pag.55
     mus; modo uideamus de rebus: quae uel in nostro patrimonio
     sunt uel extra nostrum patrimonium habentur.[7]
§2[§ 3]      Summa itaque rerum diuisio in duos articulos diducitur:[8]
     nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani. §3[§ 4] Diuini iuris sunt
     ueluti res sacrae et religiosae. §4 sacrae sunt quae diis su-
     peris consecratae sunt; religiosae quae diis Manibus re-
     lictae sunt. §5 Sed sacrum quidem hoc solum existimatur quod
     ex auctoritate populi Romani consecratum est, ueluti lege de
     ea re lata aut senatusconsulto facto. §6 religiosum uero nostra
     uoluntate facimus mortuum inferentes in locum nostrum, si
     modo eius mortui funus ad nos pertineat. §7 sed in prouinciali
     solo placet plerisque solum religiosum non fieri, quia in eo
     solo dominium populi Romani est uel Caesaris, nos autem pos-
     sessionem tantum uel usumfructum habere uidemur: utique

     tamen etiamsi non sit religiosum, pro religioso habetur.§7a item[9]


  1. §200. usque ad 5 est = Inst. 1, 24 pr.
  2. §1. = Inst. 2, 1 pr.
  3. §2. = Dig. 1, 8, 1 pr.
  4. §3. = Dig. 1, 8, 1 pr.

  1. negotia C Inst. , expectes patrimonia || curatoribusque C , curatoribusue Inst.
  2. et curatores Inst., cur C uel potius Cn || nomine Inst., naomine C
  3. nam et C , nam Inst. || tutores testamento Inst., tutorest C, conf. Ca pag. 304 inf.
  4. non e] nonne C || curato C
  5. conf. Ca
  6. suppletum ex Inst., in quibus libro pro commentario extat
  7. sunt C, om. Inst. || aut hauentur Cn aut hauent C
  8. itaque Cn, om. Dig. || diducitur C, deducitur Dig.
  9. religiosum] religiosus C.